- Tabla de Contenidos
CAPUT XVIII.
36. An mentiendum ut aegro celetur, quod ei mortem afferret. Non timendum ne homicida dicatur veritas. Permisso mendacio in proposito casu, quam difficile mendaciis fines figuntur ne succrescant usque ad perjuria et blasphemias. Acute contra mendacii doctores. Verum quia homines sumus, et inter homines vivimus, fateorque me nondum esse in eorum numero quos compensativa peccata non turbant; saepe me in rebus humanis vincit sensus humanus, nec resistere valeo cum mihi dicitur: Ecce gravi morbo periclitatur aegrotus, cujus jam vires ferre non possint, si ei mortuus unicus et charissimus filius nuntietur; a te quaerit an vivat, quem vitam finisse tu nosti; quid respondebis, quando quidquid aliud dixeris praeter unum de tribus; aut, Mortuus est; aut, vivit; aut, nescio; nihil aliud credit ille quam mortuum; quod te intelligit timere dicere, et nolle mentiri? Tantumdem valet, etiamsi omni modo tacueris. Ex illis autem tribus duo falsa sunt, Vivit; et, nescio; nec abs te dici possunt nisi mentiendo. Illud autem unum verum, id est, mortuum esse, si dixeris, et perturbati hominis mors fuerit subsecuta, abs te occisus esse clamabitur. Et quis ferat homines exaggerantes quantum sit mali salubre mendacium devitari, et homicidam diligi veritatem? Moveor his oppositis vehementer, sed mirum si etiam sapienter. Cum enim proposuero ante qualescumque oculos cordis mei intelligibilem illius pulchritudinem, de cujus ore falsi nihil procedit; quamvis ubi radians magis magisque clarescit veritas, ibi palpitans mea reverberatur infirmitas: tamen sic amore tanti decoris accendor, ut cuncta quae inde me revocant humana contemnam. Sed multum est ut iste in tantum perseveret affectus, ne in tentatione desit effectus. Nec me movet contemplantem luminosum bonum, in quo mendacii tenebrae nullae sunt, quod nobis mentiri nolentibus et hominibus vero audito morientibus homicida dicitur veritas. Numquid enim si stuprum expetat impudica, et te non consentiente, saevo amore perturbata moriatur, homicida erit et castitas? An vero quia legimus, Christi bonus odor sumus in omni loco, et in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt; aliis quidem odor vitae in vitam, aliis autem odor mortis in mortem; etiam odorem Christi pronuntiabimus homicidam? Sed quia homines sumus, et nos in hujusmodi quaestionibus et contradictionibus plerumque superat aut fatigat sensus humanus, ideo mox et ille subjecit, Et ad haec quis idoneus (II Cor. II, 15 et 16)?
37. Huc accedit, ubi miserabilius ejulandum est, quod si concesserimus pro salute illius aegri de vita filii ejus fuisse mentiendum, ita paulatim minutatimque succrescit hoc malum, et brevibus accessibus ad tantum acervum mendaciorum sceleratorum sensim subintrando perducitur, ut nunquam possit penitus inveniri, ubi tantae pesti per minima additamenta in immensum convalescenti possit obsisti. Unde providentissime scriptum est: Qui modica spernit, paulatim decidit (Eccli. XIX, 1). Quid, quod vitae hujus tales amatores, ut eam non dubitent praeponere veritati, ne homo moriatur, imo ut homo quandoque moriturus aliquanto serius moriatur, non tantum mentiri, sed etiam pejerare nos volunt; ut videlicet ne aliquanto citius transeat vana salus hominis, nomen Domini Dei nostri accipiamus in vanum? Et sunt in eis docti, qui etiam regulas figant finesque constituant, quando debeat, quando non debeat pejerari. O ubi estis, fontes lacrymarum? Et quid faciemus? quo ibimus? ubi nos occultabimus ab ira veritatis, si non solum negligimus cavere mendacia, sed audemus insuper docere perjuria? Viderint enim assertores defensoresque mendacii quale genus vel qualia genera mentiendi eos justificare delectet: saltem in Dei cultu concedant non esse mentiendum; saltem sese a perjuriis blasphemiisque contineant; saltem ubi Dei nomen, ubi Deus testis, ubi Dei sacramentum interponitur, ubi de divina religione sermo promitur sive conseritur, nemo mentiatur, nemo laudet, nemo doceat et praecipiat, nemo justum dicat esse mendacium: de caeteris mendaciorum generibus eligat sibi quod putat esse mitissimum atque innocentissimum mentiendi genus, cui placet esse mentiendum. Hoc scio, quod etiam qui docet oportere mentiri, verum docere se vult videri. Nam si falsum est quod docet, quis falsae velit studere doctrinae, ubi et fallit docens, et fallitur discens? Si autem ut aliquem possit invenire discipulum, docere se asserit verum, cum doceat esse mentiendum; quomodo erit illud ex veritate mendacium, Joanne Apostolo reclamante, Omne mendacium non est ex veritate (I Joan. II, 21)? Non est ergo verum, aliquando esse mentiendum: et quod non est verum, nemini est omnino suadendum.