- Tabla de Contenidos
CAPUT XXI.
41. Epilogus. Aut ergo cavenda mendacia recte agendo, aut confitenda sunt poenitendo: non autem cum abundent infeliciter vivendo, augenda sunt et docendo. Sed eligat, qui hoc putat, unde subveniat periclitanti homini ad quamlibet salutem qualiacumque mendacia; dum tamen et apud tales obtineamus, nulla causa nos ad pejerandum et blasphemandum oportere perduci. Ista saltem scelera vel ampliora stupris vel certe non minora judicemus. Namque cogitandum est, saepissime homines, de quarum adulterio suspicantur, ad jusjurandum provocare conjuges suas: quod utique non facerent, nisi crederent etiam illas quae non timuerunt perpetrare adulterium, timere posse perjurium. Quia et revera nonnullae impudicae quae non timuerunt illicito concubitu viros fallere, eisdem viris quos fefellerant timuerunt Deum testem fallaciter adhibere. Quid igitur causae est ut homo castus et religiosus homini baptizando nolit adulterio subvenire, et perjurio velit, quod solent et adulteri formidare? Porro si nefas est hoc agere pejerando, quanto potius blasphemando? Absit ergo ut christianus neget atque blasphemet Christum, quo possit alium facere christianum; et pereundo quaerat inveniendum, quem si talia doceat, perdat inventum. Sic ergo librum, cui nomen est Libra, te oportet refellere atque destruere, ut caput illud quo dogmatizant occultandae religionis causa esse mentiendum, prius esse noveris amputandum; ita ut illa testimonia quibus sanctos Libros mendaciis suis patronos adhibere moliuntur, partim non esse mendacia, partim etiam quae sunt, non esse imitanda demonstres: et si tantum sibi usurpat infirmitas, ut ei aliquid venialiter permittatur quod improbat veritas; tamen ut inconcusse teneas et defendas in divina religione nunquam omnino esse mentiendum: latentes vero sicut nec adulteros per adulteria, nec homicidas per homicidia, nec maleficos per maleficia; ita nec mendaces per mendacia, nec blasphemos per blasphemias esse quaerendos; secundum ea quae tam multa in hoc volumine disputavimus, ut vix ad ejus terminum, quem loco isto fiximus, veniremus.