CAPUT XII.
1. Hoc et de potentia sapis, quod scilicet sit quidem potens et Filius, sed potentior Pater Filio: ut auctoribus et doctoribus vobis potuerit potentem potens, nec potuerit omnipotentem gignere omnipotens. Ac per hoc si habet Pater omnipotentiam quam non habet Filius, falsum est quod ait Filius, Omnia quae habet Pater, mea sunt. Deinde si aliquid facit Pater, quod facere non potest Filius, merito dicitur potentior Pater quam Filius: cum vero dicat, Quaecumque Pater facit, haec et Filius similiter facit (Joan. V, 19); nonne melius auditur ipse quam vos, meliusque ipsi creditur docenti quam decipientibus vobis? Sed potentiam Pater, inquis, a nemine, Filius vero accepit a Patre. Fatemur et nos Filium ab illo accepisse potentiam, de quo natus est potens: Patri vero potentiam nullus dedit, quia nullus eum genuit. Gignendo enim dedit potentiam Pater Filio, sicut omnia quae habet in substantia sua, gignendo dedit ei quem genuit de substantia sua. Sed quaeritur utrum tantam, quanta ipsi est, potentiam Pater Filio dederit, an minorem. Si tantam, non solum potentem potens, verum etiam omnipotentem genuisse dicatur, credatur, intelligatur omnipotens: si minorem, quomodo omnia quae habet Pater, Filii sunt? Si Patris omnipotentia Filii non est, quomodo quaecumque Pater facit, haec et Filius similiter facit? quod utique non potest, si omnipotens non est.
2. Ac per hoc quod ait Apostolus, Beatus et solus potens: non cogor de Patre tantummodo accipere; sed de Deo, quod est ipsa Trinitas. Loquens enim ad Timotheum: Praecipio, inquit, tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Jesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem, ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile, usque ad adventum Domini nostri Jesu Christi; quem temporibus propriis ostendet beatus et solus potens, Rex regum et Dominus dominantium; qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem; quem nemo hominum vidit, nec videre potest; cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen (I Tim. VI, 13-16). Nihil hic video dictum quod non conveniat Trinitati. Sed ut nunc taceam de Spiritu sancto, quem nec saltem minorem Filio Deum vultis, quia omnino Deum esse non vultis, sufficit ut vos de Patre convincamus et Filio. Numquid enim quia dixit Apostolus, Testificor tibi coram Deo qui vivificat omnia; Pater solus, non et Filius vivificat omnia? Si dixeris Patrem solum vivificare omnia, quomodo ergo quaecumque. Pater facit, haec et Filius similiter facit? Quandoquidem Pater, ut putas, vivificat omnia, quod Filius non facit. Deinde ubi ait, Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat (Joan. V, 21); quomodo verum est, si Pater sine Filio vivificat omnia? Proinde quod addidit, Et Christo Jesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem; de Filio proprie dicere voluit: quia Filius quidem sicut Pater vivificat omnia; sed sub Pontio Pilato in forma servi Filium novimus passum fuisse, non Patrem. Deinde subjungitur, Ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile, usque ad adventum Domini nostri Jesu Christi; quem temporibus propriis ostendet beatus et solus potens: quem, scilicet adventum Domini Christi; ostendet utique Deus, quod non solus est Pater, quia secundum veritatem, non secundum vestrum errorem, Trinitas unus est Deus: beatus et solus potens, Rex regum et Dominus dominantium. Numquid enim vel vos dicere audetis Filium non esse Regem regum et Dominum dominantium? De quo inter caetera scriptum est in Apocalypsi Joannis: Et ipse calcat torcular vini potentis, et in tunica et in femore habet nomen scriptum, Rex regum et Dominus dominantium (Apoc. XIX, 15, 16). Sed ne forte dicatis quod nomen Patris Filius habet scriptum in veste et in femore; alio loco ejusdem libri superius legitur: Et Agnus vincet eos, quoniam Dominus dominantium est et Rex regum (Id. XVII, 14). Quapropter secundum vos, duo sunt reges regum et domini dominantium: et contra vos est, si de Patre tantum ait Apostolus, Beatus et solus potens, Rex regum et Dominus dominantium. Verum autem secundum rectam fidem ipsa Trinitas unus est Deus, beatus et solus potens, Rex regum et Dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem. Et quomodo erit verum, Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII, 6); nisi quia hoc nemo potest, si de se quisque praesumpserit, sed si ipse donaverit? Immortalitatem autem Deus habere dicitur solus, quia est immutabilis solus. In omni enim mutabili natura nonnulla mors est ipsa mutatio, quia facit aliquid in ea non esse quod erat. Proinde et ipsa anima humana, quae propterea dicitur immortalis, quoniam qualitercumque secundum modum suum nunquam desinit vivere, habet tamen pro ipso suo modo quamdam mortem suam: quia si juste vivebat et peccat, moritur justitiae; si peccatrix erat et justificatur, moritur peccato: ut alias ejus mutationes taceam, de quibus longum est disputare. Et creaturarum natura coelestium mori potuit, quia peccare potuit: nam et Angeli peccaverunt, et daemones facti sunt, quorum est diabolus princeps. Et qui non peccaverunt, peccare potuerunt. Et cuicumque creaturae rationali praestatur ut peccare non possit, non est hoc naturae propriae, sed Dei gratiae. Ac per hoc solus Deus habet immortalitatem, qui non cujusquam gratia, sed natura sua, nec potuit, nec potest aliqua conversione mutari, nec potuit nec poterit aliqua mutatione peccare. Quem secundum naturam qua Deus est, nemo hominum vidit, nec videre potest: sed poterit aliquando, si ad illum numerum hominum pertinet, de quibus dictum est, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Cui Deo, id est Patri et Filio et Spiritui sancto, quae Trinitas unus est Deus, honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
3. Absit autem ut, quomodo putas, ideo sit Pater potentior Filio, quia creatorem genuit Pater, Filius autem non genuit creatorem. Neque enim non potuit , sed non oportuit. Immoderata enim esset divina generatio, si genitus Filius nepotem gigneret Patri: quia et ipse nepos, nisi avo suo pronepotem gigneret, secundum vestram mirabilem sapientiam impotens diceretur. Similiter etiam ille si nepotem non gigneret avo suo, et pronepotem proavo suo, non a vobis appellaretur omnipotens: nec impleretur generationis series, si semper alter ex altero nasceretur; nec eam perficeret ullus, si non sufficeret unus. Omnipotens itaque omnipotentem genuit Filium; quoniam quaecumque Pater facit, haec et Filius similiter facit. Filium quippe ipsum genuit utique Patris natura, non fecit.