CAPUT XI.
De templo Spiritus sancti. Undecimo loco, Deum esse Spiritum sanctum, de templo ejus quod nos ipsi sumus, teste Apostolo, ostendi, ubi ait, Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16)? et iterum, Nescitis quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus sancti, quem habetis a Deo (Id. VI, 19)? Tu autem ad ista respondisti nihil. Aisti enim: Suscipio quae protulisti: «Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis?» Neque enim Deus, inquis, inhabitat in homine, quem non ante Spiritus sanctificaverit atque purgaverit. Atque isto modo intelligi voluisti, non Spiritum sanctum esse dictum Deum, nec templum Spiritus sancti nos esse, sed Dei: et hoc esse dictum, Templum Dei estis. Sed ideo additum, Spiritus Dei habitat in vobis: quia purgat Spiritus sanctus templum Dei, non suum; ut cum ipse purgaverit, tunc illic inhabitet Deus. Quem sensum tuum quanta sequatur absurditas, nolo nunc dicere. Illud enim nunc ostendere debeo, quomodo multa dicendo, nihil quod ad rem pertinet, dixeris. Dimisisti enim causam, et perrexisti in laudem Spiritus sancti, eamque copiose contra te ipsum exsecutus es. Contra te ipsum ideo dixi, quoniam non vis eum dicere Deum, cujus tantam divinitatem per laudem coactus es confiteri; ut cum sit unus, ubique sit praesens, et nemini sanctificando desit, ubicumque quisque christianus esse et Deum orare voluerit, simul se omnibus exhibendo, sive in oriente, sive in occidente baptizentur in Christo: hoc et nos dicimus. Sed quem dicimus talem ac tantum, absit a nobis ut eum negemus Deum: quod etiam per suum templum, quod nos ipsi sumus, citissime et facile ostenditur. Neque enim nisi Deus noster esset, templum nos ipsos habere potuisset: quod tu ut occultares, et in sermone tuo mentes hominum a luce veritatis averteres, de templo Dei quodcumque dixisti, quem noluisti intelligi Spiritum sanctum; de templo autem Spiritus sancti, quod apertissime demonstratum est, omnino tacuisti. Cum enim tibi duo testimonia Pauli apostoli proposuerim; unum ubi ait, Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? alterum ubi ait, Nescitis quia corpora vestra templum in vobis Spiritus sancti est? quare tam fraudulenter egisti, ut unum horum commemorares, quod dictum est, Templum Dei estis; et alterum taceres, quod dictum est, Corpora vestra templum in vobis est Spiritus sancti? Cur hoc fecisti, rogo te; nisi quia nullo pacto posses argumentari quomodo Deus noster non esset, qui templum nos ipsos haberet: quem sine dubio Deum cognosceremus, si ei templum de lignis et lapidibus per divinam Scripturam facere juberemur?