CAPUT III.

De invisibili Deo. Tertio loco de invisibili Deo cum agerem, admonui ut crederes invisibilem, non solum Patrem, sed etiam Filium secundum divinitatem, non secundum carnem, in qua eum visibilem mortalibus apparuisse quis negat? unde et alio loco postea disputavi. Tu autem cedens manifestissimae veritati, consensisti esse invisibilem Filium: ac per hoc destruxisti quod dixeras, unum invisibilem Patrem. Sed rursus tua consensione conturbatus, quia invisibilem etiam Filium esse consenseras, ausus es dicere, minora videri a majoribus, majora vero a minoribus non posse videri; dicens Angelos videri ab Archangelis, animas ab Angelis, Angelos vero ab animabus non videri: unde etiam Christum secundum divinitatis suae substantiam, non solum ab hominibus, sed nec a Virtutibus coelestibus videri asserens, ideo Patrem solum invisibilem esse dixisti, quia superiorem non habet a quo circuminspiciatur. Dic nobis, rogo te, quando tibi indicaverunt Archangeli, quod ipsi videant Angelos, non autem videantur ab Angelis? Quibus narrantibus Angelis cognovisti, quod ipsi videant animas, animae illos non videant? A quo haec audisti? unde didicisti? ubi legisti? Nonne melius divinis Libris animum intenderes, ubi legimus et ab hominibus Angelos visos, quando voluerunt, et quomodo voluerunt videri, jubente vel sinente omnium Creatore? Verumtamen qui dixeras, ideo solum dicendum invisibilem Patrem, quia non habet superiorem a quo circuminspiciatur; confessus es postea, Filio esse visibilem, contra te ipsum proferens evangelicum testimonium, ubi dicit ipse Filius, Non quia Patrem vidit quisquam, sed qui est a Deo, hic vidit Patrem (Joan. VI, 46). Ubi te quidem veritas apertissime vicit: sed tu nolens ab errore liberari, noluisti  salubriter vinci. Cum enim contra te commemorasses evangelicum testimonium, quo claruit a Filio videri Patrem, dicente ipso Filio, Sed qui est a Deo, hic vidit Patrem; mox addidisti de tuo, Sed vidit incapabilem. Interim quod dixeras perdidisti, solum esse invisibilem Patrem, quia non habet superiorem: quandoquidem veritate victus, eum videri ab inferiore confessus es. Vos enim dicitis inferiorem Filium a quo tamen Patrem videri, teste Filio cogente , dixisti. De incapabili postea videbimus, ut etiam te illic veritas vincat. Non enim de capabili et incapabili, sed de visibili et invisibili inter nos quaestio versabatur: in qua quaestione si tibi ipsi tu ipse visibilis es, victum te esse vides.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal