CAPUT XIII.

De testimonio quod Pater perhibuit Filio. Tertio decimo loco te commonui, non ideo Patrem Filio esse majorem, quia testimonium perhibuit Pater Filio. Nam et Prophetas ei testimonium perhibuisse memoravi, quos majores illo esse non potes dicere. Dixeras enim quod Pater Filio perhibuerit testimonium; quod sic accepi, tanquam hinc ipse probare volueris, illo cui testimonium perhibuit, eum esse majorem: sed quoniam posteriore prosecutione hinc omnino tacuisti, taciturnitatem tuam in locum consensionis accepi; etsi fieri potest ut ideo commemoraveris Patrem Filio perhibuisse testimonium, ut hinc illum esse alium, istum autem alium, non ut illum isto probares esse majorem. Alium vero esse Patrem, alium esse Filium, quoniam non est Pater ipse qui Filius, et vobis et nobis contra Sabellianos est dogma commune. Illi enim dicunt, non alium, sed eumdem Filium esse qui est Pater: nos autem alium quidem esse Patrem, et alium Filium; sed tamen quod Pater est, hoc esse dicimus Filium.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal