CAPUT XVIII.
De ingenito Patre. Octavo decimo loco etiam de innato Patre, id est ingenito, quia et hoc dixeras, tecum agendum putavi, et dixi: Non itaque dico Filium ingenitum; sed Patrem genitorem, Filium genitum. Hoc tamen genuit Pater quod est: alioquin non est verus Filius, si quod est Pater non est Filius; sicut de partubus animalium supra jam diximus. Etiam ad hoc tu nec verum nec falsum aliquid protulisti.