CAPUT X.
Quomodo sit unus Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus. Decimo loco egi tecum ut intelligeres, quomodo per ineffabilem copulationem sit unus Deus ipsa Trinitas, quam dicimus unius esse substantiae: quandoquidem etiam diversas substantias invenimus, hoc est, spiritum hominis et Spiritum Domini, per copulationem qua homo adhaeret Domino, unum spiritum dictum, ubi ait Apostolus, Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 17). Ad quod tu respondens, vel potius non tacens, conatus es ostendere quomodo Pater et Filius unum sint, non unitate naturae, sed voluntatis. Hoc quidem dicere soletis: sed tunc soletis, cum vobis objicitur quod ait Dominus, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Ego autem hoc loco non hoc volui probare, quod Pater et Filius et Spiritus sanctus unum sint, quod quidem propter unitatem substantiae fidelissime certe credimus; sed quod eadem Trinitas unus est Deus. Aliud est quippe, unum sunt; aliud, unus est Deus. Discerne, Est, et Sunt. Nec ait Apostolus, Qui adhaerent Domino, unum sunt; quoniam diversa substantia est: sed ait: Qui adhaeret Domino, unus spiritus est. Si autem vos, cum de duobus dicitur, Unus est, et dicitur quid unus, sicut dicit Apostolus, unus spiritus est; hoc idem putatis esse, quod est cum de duobus dicitur, Unum sunt, nec dicitur quid unum; sicut ait Salvator, Ego et Pater unum sumus: cur non dicitis, Pater et Filius unus est Deus? Quare quando auditis. Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est (Deut. VI, 4); de Patre tantum vultis intelligi? Nempe Pater Dominus Deus est, et Filius Dominus Deus est: cur non apud vos uterque unus Dominus Deus est, sicut apud beatum Apostolum, spiritus hominis et Spiritus Domini unus spiritus est? Quid autem prodest causae vestrae, quia per consensionem voluntatis hoc dicitis fieri? Quod quidem fit, sed ubi est diversa natura, sicut diversa natura est hominis et Domini: et tamen qui adhaeret Domino, per consensionem utique voluntatis, unus spiritus est. Si ergo non vultis per unitatem substantiae; certe per consensionem voluntatis dicite, tamen aliquando dicite, quoquo modo dicite, Pater et Filius unus Deus est. Sed non dicitis, ne quod nunquam voluistis, cogamini confiteri de utroque dictum esse, non de Patre solo, Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est: quoniam sanctum Spiritum non vultis Deum, non vultis Dominum confiteri. Dicite, inquam, ratione qua vultis, Pater et Filius unus Dominus Deus est: ut Patri et Filio servientes, non duobus diis et duobus dominis contra praeceptum Dei, sed Domino uni serviatis . Sed nunc de hac re satis dictum sit. Puto, cum ista legeris, nihil te respondere potuisse ad id quod de Apostolo commemoravi, qui adhaeret Domino, unus spiritus est: si contentionem deposueris, non negabis.