CAPUT V.
Unde major sit Pater. Quinto loco ostendi, unde major sit Pater Filio: quia non Deo major est, unde illi coaeternus est Filius; sed homine major est, quod ex tempore factus est Filius. Ibi commemoravi apostolicum testimonium: Quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Natura quippe illi fuerat Dei aequalitas, non rapina. Ad quod tu respondens dixisti: Quis enim negat Filium esse in forma Dei? Quod enim sit Deus, quod sit Dominus, quod sit Rex, jam puto latius exposuimus. Et «quia non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo,» hoc nos beatus apostolus Paulus instruit, quod ille non rapuit, nec nos dicimus. Haec verba tua non solum nihil habent adversus nos; sed magis apparent esse pro nobis. Si enim confiteris Dei formam, cur non aperte Dei Filium Deo confiteris aequalem? Praesertim, quia de verbis Apostoli, ubi ait, Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; non potuisti pro tuis partibus invenire quod diceres. Et quia hoc dixisse Apostolum non potuisti negare, ideo dixisti, quod ille non rapuit, nec nos dicimus: tanquam hoc sit non rapuit, quod est non habuit, id est, aequalitatem Dei: atque ita dictum sit, Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; ac si diceretur, Non arbitratus est esse rapiendam aequalitatem Dei, eo quod ab illo fuerit aliena. Raptor enim rei alienae usurpator est: tanquam hoc Filius, cum posset, rapere noluisset. Quod vides quanta insipientia sentiatur. Ergo intellige Apostolum ideo dixisse, Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; quia non alienum arbitratus est esse quod natus est: sed tamen quamvis aequalitatem Dei non fuerit arbitratus alienam, sed suam, semetipsum exinanivit, non quaerens quae sua sunt, sed quae nostra sunt. Quod ut noveris ita esse, attende unde ad hoc Apostolus venerit. Cum enim Christianis humilitatem praeciperet charitatis: Alter alterum, inquit, existimantes superiorem sibi, non quae sua sunt unusquisque intendentes, sed et quae aliorum . Deinde ut exemplo Christi hortaretur non sua quaerere vel intendere, sed et quae aliorum sunt: Singuli quique, inquit, hoc sentite in vobis quod et in Christo Jesu: qui cum in forma Dei esset, quae illi erat sua, non rapinam arbitratus est, hoc est, non alienum arbitratus est, esse aequalis Deo; sed tamen quaerens nostra, non sua, semetipsum exinanivit, non formam Dei amittens, sed formam servi accipiens. Non enim est mutabilis illa natura ut se exinaniret perdendo quod erat, sed accipiendo quod non erat: nec consumendo quae sua sunt, sed assumendo quae nostra sunt; ac deinde in forma servi obediendo sicut homo usque ad mortem crucis. Propter quod et Deus eum exaltavit, et donavit ei nomen quod est super omne nomen (Philipp. II, 6-9): et caetera. Homini ergo donavit ista, non Deo. Neque enim cum in forma Dei esset non excelsus erat, aut non ei genua flectebant coelestia, terrena et inferna. Sed cum dicitur, Propter quod eum exaltavit; satis apparet propter quid exaltaverit, id est, propter obedientiam usque ad mortem crucis. In qua ergo forma crucifixus est, ipsa exaltata est, ipsi donatum est nomen quod est super omne nomen; ut cum ipsa forma servi nominetur Filius unigenitus Dei . Non itaque facias imparem Deo formam Dei: quod nec in ipsis hominibus dici potest. Nam cum dictum fuerit, Iste homo in forma est illius hominis, nemo intelligit nisi aequales . An forte non vis sic accipere quod dictum est, Cum in forma Dei esset, ut in forma Dei Patris intelligas Filium, ubi nihil aliud quam aequalitas apparet amborum; sed, in forma Dei, putas intelligendum in forma sua, quia et ipse utique Deus est? Non multum curo si etiam sic intelligas. Ubi enim plenitudinem formae aetatis incrementa non faciunt, sed Deo gignente perfectus natus est Filius; procul dubio si forma Filii formae Patris non est aequalis, non verus est Filius. Scriptum est autem: Ut simus in vero Filio ejus Jesu Christo (I Joan. V, 20). Forma igitur veri Filii, formae Dei Patris esse non potest inaequalis. Proinde nec huic loco prosecutionis meae, ubi de verbis Apostoli aequalem Patri Filium comprobavi, respondere aliquid pro vestra intentione potuisti.