CAPUT XVII.
De infecto Deo. Septimo decimo loco egi tecum, quod etiam Filius, non solus Pater, infectus sit, hoc est, factus non sit. Dixeras enim ideo a vobis unum Deum pronuntiari, quia unus est super omnia innatus, infectus. Respondens ergo huic audaciae tuae: Sic autem, inquam, dicis Patrem infectum, quasi Filius factus sit, per quem facta sunt omnia. Deinde addidi: Scito factum esse Filium, sed in forma servi. Nam in forma Dei usque adeo non est factus, ut per illum facta sint omnia. Si enim ipse factus est, inquam, non per illum facta sunt omnia, sed caetera. Ad haec tu cum tota tui prolixitate sermonis, ita nihil quod diceres invenisti, ut hinc omnino, tanquam id non audieris, conticesceres.