CAPUT VI.

De veris filiis animalium. Sexto loco ut ejusdem naturae cujus et Pater est, ostenderem Filium, etiam mortalium fetus animalium immanitati vestri erroris objeci, increpans cor vestrum, qui ejusdem naturae cujus est Pater, negatis esse Deum Filium, quamvis verum esse Filium non negetis; cum Deus ipse dederit animalibus hoc generare quod ipsa sunt: ubi non solum hominis hominem, verum etiam canis canem filium nominavi; non ad similitudinem Dei, sed ad confusionem detrahentium Filio Dei: qui cum videant corruptibiles mortalesque naturas, habere tamen naturae de suis parentibus unitatem, Filio Dei vero nolunt concedere communionem naturae unius habere de Patre; cum sit inseparabilis a Patre, et incorruptibilis aeternusque cum Patre. Unde etiam dixi, quod melior sit secundum vos humana conditio, ubi conceditur crescere, ut ad robur parentum vel crescendo possint filii pervenire: Filius autem Dei, sicut dicitis et docetis, minor Patre genitus sic remansit, atque ut ad Patris formam non posset pervenire, nec crevit. Hic tu, ut appareret quam magna veritatis mole premereris, omnino ad rem non respondisti: sed tanquam deficienti flatu  anhelares, reprehendendum me putasti, dicens quod tam foeda comparatio, de filio scilicet hominis sive canis, in illam tantam immensitatem produci non debuit. Hoc respondere est, an potius inopiam responsionis ostendere? Quasi ego propterea terrenarum naturarum ista exempla produxerim, ut incorruptioni corruptionem, immortalitati mortalitatem, invisibilibus visibilia, aeternis temporalia coaequarem: ac non potius ut vos in magnis et summis rebus errantes, de rebus parvulis infimisque convincerem, qui non videtis bonum quod Creator summe bonus dedit etiam extremis vilibusque creaturis, ut cum longe aliud sint quam est ipse, hoc tamen generent quod sunt ipsae. Nec attenditis quid mali dicatis, ut cum homines et canes, et caetera hujusmodi habeant filios veros, quos illis gignentibus creat veritas, non sit verus Dei Filius ipsa veritas. Aut si sancta  Scriptura cogente permittitis ut verus Filius sit, rogamus permittite ut degener non sit. Et degener quomodo? Audiant catholici, unde erubescant haeretici. Filius viri fortis si non habeat fortitudinem, degener dicitur: tamen homo est, quod et pater est; atque in dissimili vita, non est tamen aliena substantia. Vos unigenitum Dei Filium ita degenerem vultis, ut ipsam Patris ei substantiam denegetis: minorem natum, minorem remansisse jactatis; non ullam datis aetatem qua possit augeri, non datis eamdem formam qua possit aequari. Cujus naturae tanta subtrahitis, miror verum Filium qua fronte dicatis: nisi quia infelicissimo errore non vos putatis ad unius Patris gloriam, nisi per unici Filii contumeliam pervenire .

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal