CAPUT XIX.

De aequalitate Spiritus sancti cum Patre. Nono decimo loco, quia poposceras a me, ut ostenderem aequalem esse Patri Spiritum sanctum; respondi tibi dicens: Quid est autem quod poscis, ut ostendam tibi aequalem Patri esse Spiritum sanctum, quasi tu Patrem ostenderis majorem esse Spiritu sancto; sicut potuisti ostendere de Filio, propter formam servi? Scimus enim, inquam, dictum esse Patrem Filio majorem, quia in forma servi erat Filius; et adhuc in forma est humana Filius, quam levavit in coelum: propterea de illo dictum est quod et nunc «interpellat pro nobis» (Rom. VIII, 34). Et sempiterna erit in regno haec eadem forma immortalis: propter quod dictum est «Tunc et ipse Filius subjectus erit ei qui illi subjecit omnia» (I Cor. XV, 28). Nam de Spiritu sancto qui nullam suscepit creaturam ad unitatem personae suae, quamvis se per subjectam creaturam visibiliter et ipse, sive per columbae speciem, sive per linguas igneas sit demonstrare dignatus (Matth. III, 16, et Act. II, 3), nunquam dictus est eo major Pater; nunquam dictus est Spiritus adorasse Patrem; nunquam dictus est minor Patre. Ad haec tu quasi respondens, non tamen respondisti. Non enim potuisti ostendere Spiritu sancto alicubi Patrem dictum fuisse majorem, sicuti Filius propter formam servi dixit, Pater major me est (Joan. XIV, 28). Et cum ego dixerim, Spiritum sanctum non ad unitatem personae suae ullam suscepisse creaturam; tu ita Spiritum sanctum in columba et igne apparuisse dixisti, sicut apparuit Christus in homine: quasi columba et Spiritus, vel ignis et Spiritus una persona sit, sicut Verbum et homo una persona est. Ad horam quippe apparuerunt illa, quae Spiritum sanctum significando monstrarent visibiliter invisibilem; columba, propter amorem sanctum; ignis autem, propter charitatis lumen atque fervorem; et peracto significationis officio, corporales illae species transierunt, atque esse ulterius destiterunt; sicut columna nubis, nebulosa per diem, luminosa per noctem (Exod. XIII, 21-22). Denique ne putaretur  columba vel flamma ad substantiam pertinere Spiritus sancti, vel quod se in haec visibilia tantae majestatis natura converterit, aut in unitatem personae suae ista susceperit, nunquam postea sic apparuisse legitur Spiritus sanctus. Christus autem, qui humanam non ad horam sumpsit effigiem, in qua hominibus appareret, ac deinde illa species praeteriret; sed in unitatem personae suae, manente invisibili Dei forma , accepit visibilem hominis formam; non solum natus est in ea de homine matre, verum etiam crevit in ea, et manducavit, et bibit, et dormivit in ea, et occisus est in ea, et resurrexit in ea, et ascendit in coelum, et sedet ad dexteram Patris in ea, ad judicandos vivos et mortuos est venturus in ea, et in regno suo, ei qui illi subjecit omnia, erit subjectus in ea. Haec tu in mea responsione breviter dicta, quae nunc aliquanto latius, ut vel sic intelligeres, explicavi, attendere et considerare noluisti, irruens in tantam blasphemiam, ut naturam divinam Dei et Spiritus sancti convertibilem, proh nefas! et mutabilem diceres. Tua namque ista sunt verba: Ea, inquis, quae de invisibilitate omnipotentis  Dei prosecutus sum, etiam et ipse, licet alio proposito, attamen tuis verbis affirmasti, quod Spiritus sanctus in specie columbae sit visus, necnon et in specie ignis: Filius sane, in forma hominis: Pater autem, neque in specie columbae, nec in forma hominis; nec aliquando vertit se in formas, sed nec aliquando vertetur: de quo scriptum est, «Ego sum qui sum, et non sum mutatus.» Deinde adjungis, et dicis: Filius sane in forma Dei constitutus jam, ut ipse protulisti, formam servi accepit, quod non Pater: Spiritus aeque sanctus suscepit speciem columbae, quam non suscepit Pater. Scito ergo, inquis, quia unus est invisibilis, unus etiam incapabilis atque immensus. Haec numquid diceres, si secundum spiritum, non secundum carnem, posses cogitare quid diceres? Homo es enim, qui legis in Scripturis sanctis, Ego sum qui sum, et non sum mutatus (Exod. III, 14, et Malach. III, 6). Et cum verba ista sint, non Patris solius, sed ipsius Trinitatis, quae unus est Deus; tu ea Patri  tantummodo tribuens, Filium mutabilem credis! Unigenitum per quem facta sunt omnia mutabilem credis: eum de quo dicit Evangelium, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; et, Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 1, 3), mutabilem credis! Quid jam dicam de Spiritu sancto, quando illum quem verum Filium Dei et verum confiteris Deum, mutabilem credis? Quod utique non crederes, si formam servi a forma Dei esse susceptam, non formam Dei in formam servi esse mutatam, tanquam catholicus crederes; et visibili homine assumpto, permansisse invisibilem Deum, non carnaliter, sed spiritualiter cogitares; nec contendendo diffideres, sed intelligendo conspiceres: et Spiritum sanctum invisibili sua manente natura, nullo modo in ignis aut columbae speciem mutata atque conversa, per subjectam creaturam apparuisse, sicut voluit visibiliter (Act. II, 3, et Matth. III, 16), tu posses considerare fideliter. Memento tamen, nec majorem Patrem Spiritu sancto, nec adoratum Patrem ab Spiritu sancto, ullis divinis testimoniis contra propositionem meam te demonstrare potuisse.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal