CAPUT VIII.
De subjectione Filii Octavo loco de subjectione qua subjectus est Patri Filius, respondi tibi: quoniam dixeras, De sua subjectione unum statuit Deum. Respondi ergo etiam hoc secundum hominem recte accipi, quod Filius subditus est Patri. Neque hoc esse mirandum, cum legatur utique secundum ipsam servi formam etiam parentibus subditus (Luc. II, 51): et de illo sit scriptum, Minorasti eum paulo minus ab Angelis (Psal. VIII, 6). Ad quod tu quasi respondens dixisti me optime prosecutum, quoniam et parentibus propter formam servi esset subjectus. Deinde volens velut pro te esse ostendere, quod contra te esse cernebas; ac sic incautis minusque attentis hominibus, quicumque essent ista lecturi, tanquam respondentem te facere, ubi quod diceres non habebas; adjungis et dicis: Si enim parentibus subjectus invenitur quos ipse creavit, quia omnia per ipsum facta sunt: nec enim post tempora, sed ante tempora novimus Filium genitum a Patre: si ergo parentibus, inquis, subditus erat, ut divinarum Scripturarum auctoritas luce clarius praedicat: quanto magis utique illi suo genitori est subditus, qui tantum ac talem eum genuit; secundum quod ait Paulus, Cum omnia fuerint Filio subjecta, tunc et ipse Filius subjectus erit illi qui sibi subjecit omnia (I Cor. XV, 28)? Haec verba tua possent a me putari dicta esse, et omnino mea esse, nisi te audientibus cum dicerentur, et postea haec cuncta legentibus, evidenter appareret te illa dixisse. Quis enim crederet, consentire posse vos nobis, secundum formam servi, ac per hoc non secundum formam Dei Christum esse subjectum?