CAPUT PRIMUM.
De duobus diis. De duobus diis quae ipse dixisti, ego certe respondens verbis tuis, ubi aisti a vobis unum Deum coli: Consequens est, inquam, ut aut non colatis Christum, aut non unum Deum colatis, sed duos. Ad hoc tu respondere conatus, multum quidem locutus es, asserens quod et Christum Deum colatis: sed duos deos a vobis coli quamvis non negaveris, tamen non ausus es confiteri. Sensisti enim, duos esse deos colendos, christianas aures ferre non posse. O quam de proximo te corrigeres, si timeres credere quod dicere timuisti! Cum enim clamet Apostolus, Corde creditur ad justitiam, ore confessio fit ad salutem (Rom. X, 10); si ad justitiam putas pertinere quod credis, cur hoc ad salutem etiam ore non confiteris? Si autem duos deos colendos ad salutem non pertinet confiteri, sine dubio nec ad justitiam pertinet credere. Qui ergo non vis tali confessione reum teneri os tuum, quare non mundas a tali credulitate cor tuum? Tene cum Catholica fidem rectam, non te pudeat emendare perversam. Tene cum Catholica, Patrem quidem non esse qui Filius est, et Filium non esse qui Pater est; et Deum esse Patrem, Deum esse Filium: verumtamen ambos simul non duos deos esse, sed unum. Isto modo solo fiet ut et Patrem colas et Filium, nec tamen duos deos esse colendos dicas, sed unum, ne reatu impietatis tua conscientia compungatur, quando sonuerint in auribus tuis dicta divina, quia Nullus Deus, nisi unus (I Cor. VIII, 4); et, Audi Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est: et quando audis, Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies (Deut. VI, 4, 13); securus possis, non soli Patri, sed etiam Filio ea quae uni Deo debetur servitute servire. Memento ergo te non respondisse ad illud quod objeceram, non a vobis coli unum Deum, sed duos.