CAPUT XII.

De eo quod Pater et Filius unum sint. Duodecimo loco admonui te, ut proferres, si posses, qua divina auctoritate sit dictum, quod unum sint, ubi substantiae sunt diversae. Tu autem respondere ad hoc volens, nihil tale proferre potuisti; sed magnis coarctatus angustiis affirmare ausus es, quod Apostoli unum sint cum Patre et Filio. Quod Christus omnino non dixit: sic enim abs te dictum est, tanquam Pater et Filius et Apostoli unum sint. Christus autem non ait, Ut ipsi et nos unum simus; sed ait, Ut sint unum, sicut et nos unum sumus. Nam, ut verba ipsa evangelica ponam: Pater sancte, inquit, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi, ut sint unum, sicut et nos unum. Numquid dixit, Ut nobiscum sint unum; aut, Ipsi et nos simus unum? Item post aliquantum: Non, inquit, pro eis rogo tantum; sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes unum sint. Neque hic dixit, Ut nobiscum unum sint. Deinde sequitur: Sicut tu, Pater, in me et ego in te, et ipsi in nobis unum sint. Et hic non dixit, Unum simus; aut, Unum nobiscum sint: sed, Unum sint in nobis; ut qui natura unum sunt, quia homines sunt, etiam in Patre et Filio sint unum; non cum ipsis unum, id est, non ut ipsi et isti sint unum. Adhuc adjungit, et dicit: Ut mundus credat quia tu me misisti, et ego claritatem quam dedisti mihi, dedi illis, ut sint unum, sicut nos unum sumus: ego in eis et tu in me, ut sint consummati in unum (Joan. XVII, 11-23). Cum ergo toties dixerit, Ut sint unum; non tamen alicubi dixit, Ut ipsi et nos simus unum, hoc est, ut nobiscum sint unum: sed aut, in nobis dixit; aut, sicut nos; id est, ipsi secundum naturam suam, nos secundum nostram. Volebat enim eos qui natura unum erant, in hoc ipso quod unum erant, esse perfectos. Non enim quia dicit, Estote ergo et vos perfecti sicut Pater vester coelestis perfectus est (Matth. V, 48); vult illos Deo naturae unitate conjungere, tanquam illorum et illius una eademque natura sit: sed perfectos vult esse in natura sua, sicut  est Deus perfectus in sua, quamvis diversa, non una; quod nisi in ipso simus, omnino esse non possumus. Non sicut in illo sunt omnes, quia ipse continet omnia quae creavit; propter quod dictus est non longe positus ab unoquoque nostrum, quia in illo vivimus, et movemur, et sumus (Act. XVII, 27, 28): sed sicut in illo sunt tales qualibus dictum est, Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Unde et illud est, Cui vult nubat, tantum in Domino (I Cor. VII, 39). Non igitur proferre potuisti ubi dictum sit, Unum sunt, quorum est non una, sed diversa substantia: et tamen  in obscuro loco nobis subrepere voluisti, ut diceres Apostolos unum esse cum Patre et Filio, tanquam unum essent Apostoli et Pater et Filius; cum Apostolorum substantiam manifestum sit a Patre et Filio esse diversam. Sed quoniam, Ut ipsi et nos unum simus, aut, Nobiscum sint unum, nusquam Christum dixisse manifestum est; te quoque nobis respondere non potuisse, et fraudem facere voluisse manifestum sit.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal