CAPUT IV.
De immortali Deo. Quarto loco egi tecum de immortali Deo etiam Filio. Quoniam tu illud quod ait Apostolus, Qui solus habet immortalitatem (I Tim. VI, 16); sic intelligi voluisti, tanquam de solo Patre sit dictum: cum ille hoc non de Patre dixerit, sed de Deo, quod est Pater et Filius et Spiritus sanctus. Ostendi ergo et Filium habere immortalitatem secundum substantiam divinitatis suae. Nam secundum carnem quis negat eum fuisse mortalem? Tu autem cum mihi respondere ad hunc locum velles, perspicua veritate conclusus, etiam Deum Filium immortalitatem habere confessus es. Victus es igitur in eo quod dicebas de Patre tantum dixisse Apostolum, quod solus habeat immortalitatem. Neque enim propterea vinculis veritatis elaberis, quoniam dicis, Habet quidem Filius immortalitatem, sed accipiens a Patre. Non quaeritur unde habeat, sed utrum habeat. Tu enim de Patre solo vis intelligi quod scriptum est, Solus habet immortalitatem. Prorsus a nullo acceptam Pater habet immortalitatem, et a Patre acceptam Filius habet immortalitatem: tamen et Pater et Filius habet immortalitatem. Alioquin si eam non habet Filius; Pater eam non dedit Filio, aut acceptam perdidit Filius. Dedit autem Pater Filio, nec perdidit Filius: nec Pater dando perdidit quod generando dedit. Habet ergo immortalitatem et Pater et Filius, non Pater solus. Cogeris itaque confiteri non de solo Patre dictum esse, Qui solus habet immortalitatem: quia jam coactus es confiteri quod et Filius habeat immortalitatem. Habet autem hanc solus, sed Deus: quod non solus est Pater; quia hoc est et Filius, et uterque adjuncto Spiritu sancto unus est Deus. Sed quare solus Deus dictus sit habere immortalitatem, cum et anima pro suo modo sit immortalis, et alia spiritualis coelestisque creatura, postea videbimus: nunc autem sufficit nobis, quod ad ea quae dixi, nihil respondere potuisti, et non solum Patrem; sed quamvis ab ipso, habere tamen, immortalitatem etiam Filium coactus es confiteri.