CAPUT IX.

Utrum adoret Patrem Spiritus sanctus. Nono loco abs te quaesivimus, ut per Scripturas divinas ostenderes, si valeres, utrum adoret Patrem Spiritus sanctus. Hoc enim dixeras: sed sicut ipsa tua prosecutio, cui respondi, satis indicat, non probaveras. Ad hanc ergo inquisitionem meam vide quid posteriore prosecutione responderis. Cum enim dixisses quantum voluisti de judicio Filii, quod et nos fidelissime credimus; et de subjectione, quam secundum formam servi Filium Patri reddere non negamus: ubi venisti ut probares a sancto Spiritu adorari Patrem, redisti ad illos gemitus, de quibus tibi jam ante responderam, secundum morem sanctarum Scripturarum, qua locutione sit dictum, Et ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII, 26): ne credamus Spiritum sanctum nunquam esse sine gemitibus posse, quoniam nullus dies, nulla hora, nullum momentum temporis invenitur, quo non a sanctis orationes Deo ubicumque fundantur, ab aliis hic, ab aliis alibi. Cum tamen ab orationibus sanctorum nullum sit tempus immune, quandoquidem diebus et noctibus, cum alii cibo ac potu reficiuntur, alii quodlibet aliud agunt, alii dormiunt, non utique desunt quos desiderium sanctum orare compellat; ita fit ut  Spiritus sanctus, qui ubique omnibus adest, aliquantulum cessare a gemitibus non sinatur, quod est extremae miseriae, cum pro quibuscumque orantibus cogitur gemere: nisi gemitibus inenarrabilibus interpellare sic intelligatur, ut dixi, id est, quia gemitibus sanctorum desideriorum interpellare sanctos facit, quibus affectum pium gratiae spiritualis infundit. Sed cum similes locutionum modos, quando per efficientem significatur id quod efficitur; sicut frigus pigrum dicimus, quia pigros facit; et diem tristem vel laetum, quia tristes vel laetos facit; etiam de Scripturis sanctis commemoraverim, ubi Deus dicit ad Abraham, Nunc cognovi (Gen. XXII, 12); quod nihil est aliud quam, Nunc ut cognosceres feci: non enim tunc Deus dicendus est cognovisse, quod antequam fieret nunquam potuit ignorare: quos locutionis modos de divinis eloquiis a me prolatos, quomodo aliter interpretareris non invenisti; nullo modo utique ad istos gemitus redire debuisti. Nemo enim sic de Spiritu sancto sapit, nisi qui secundum carnem, non secundum spiritum sapit. Quamvis et si tibi concederetur, quomodo tu sentis, sic Spiritum sanctum interpellare pro sanctis; aliud est interpellare vel orare, aliud adorare. Omnis qui orat, rogat: non omnis qui adorat, rogat; nec omnis qui rogat, adorat. Recole consuetudinem regum, qui plerumque adorantur, et non rogantur; aliquando rogantur, et non adorantur. Ac per hoc a Spiritu sancto adorari Patrem nullo modo demonstrare potuisti.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal