CAPUT XV.

De invisibilitate Trinitatis. Quinto decimo loco dixi pariter esse invisibilem Trinitatem,  non solum Patrem: sed apparuisse tamen visibilem Filium in forma servi, propter quam dixit, Pater major me est (Joan. XIV, 28). Sed quoniam patribus se divinitas demonstrabat, dixi per subjectam creaturam id esse factum, non per naturam suam, qua est invisibilis Trinitas. Atque ut hoc probarem, Moysen commemoravi ei dicentem, cum quo facie ad faciem loquebatur, Si inveni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum manifeste (Exod. XXXIII, 11, 13): ut intelligeres quomodo eum videbat, quem sibi cupiebat ostendi; quia utique si Deum in substantia qua Deus est videret, profecto ut se illi ostenderet non rogaret. Dixi etiam esse Christum visibilium et invisibilium creatorem, ut ipsum probarem per substantiam suam non esse visibilem, a quo creari non solum visibilia, verum etiam invisibilia potuerunt. Ad haec tu respondere conatus, quam multa quae ad rem non pertinent dixeris, intueantur qui legunt: et tamen de Moyse, cur sibi Deum cum quo loquebatur, vellet ostendi, si ejus naturam substantiamque cernebat, prorsus nihil ausus es dicere: et adhuc affirmare non destitisti, Dei Filium invisibilium creatorem, et antequam formam servi acciperet, in forma Dei fuisse visibilem; quem superius in forma servi videri potuisse, in substantia vero suae divinitatis esse invisibilem, jam fueras et ipse confessus.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal