CAPUT XIV.

De dilectione Patris et Filii. Quarto decimo loco ad illud quod dixeras, Dilectum lego, et credo quod Pater est qui diligit, et Filius qui diligitur; respondens dixi: Sic autem dicis hinc inter Patrem et Filium esse diversitatem, quia Pater diligit, et Filius diligitur; quasi negare possis quod et Filius diligat Patrem. Deinde addidi: Si ambo se invicem diligunt, cur negatis eos unius esse naturae? Quod utique ideo dixi, ne hinc unam naturam negaretis amborum, quia illum diligere, hunc diligi ipse dixisti. Ad hoc tu respondens consensisti quidem, quod et Filius diligat Patrem, sed unius esse naturae consentire noluisti: tanquam Filius ita diligat Patrem, sicut creatura Creatorem, non sicut unigenitus genitorem, quem diversitate substantiae vultis esse degenerem.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal