CAPUT II.
De humanis contagiis. Secundo loco egi tecum de verbis tuis, ubi dixeras, Deum Patrem ad humana non descendisse contagia; quasi Christus illa in carne perpessus sit: et admonui, quomodo contagium intelligi soleat, non utique nisi in aliquo vitio, a quibus omnibus immunem novimus Christum. Nec ad hoc quidquam respondere potuisti. Testimonia quippe divina, quae abs te commemorata sunt, nihil te adjuvare potuerunt: non enim eis probare potuisti humano Christum attaminatum esse contagio. Quod enim Apostolum dixisse commemoras, Quoniam Christus cum peccator non esset, peccatum pro nobis fecit: lege diligentius, et ne forte mendosum incurreris codicem, aut latinus interpres erraverit, graecum inspice; et invenies non Christum pro nobis fecisse peccatum, sed a Patre Deo ipsum Christum factum esse peccatum, id est, sacrificium pro peccato. Ait enim Apostolus: Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo : eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit (II Cor. V, 20, 21). Non ergo fecit ipse peccatum, sed eum Deus pro nobis peccatum fecit, hoc est, ut dixi, sacrificium pro peccato. Si enim recolas vel relegas, invenies in libris Veteris Testamenti peccata appellari sacrificia pro peccatis. Similitudo etiam carnis peccati, in qua venit ad nos, dicta est et ipsa peccatum: Misit, inquit, Deus Filium suum in similitudine carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne (Rom. VIII, 3): hoc est, de similitudine carnis peccati, quae ipsius erat, damnavit peccatum in carne peccati, quae nostra est. Propter hoc etiam de illo dicitur: Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo (Rom. VI, 10). Peccato enim mortuus est semel, quia similitudini carnis peccati mortuus est, quando moriendo exutus est carne: ut per hoc mysterium significaret, eos qui in morte ipsius baptizantur, mori peccato, ut vivant Deo. Sic etiam per crucem factus est pro nobis maledictum (Galat. III, 13). Pendens quippe in ligno, mortem quae de maledicto Dei venerat, suspendit in ligno, atque ita vetus homo noster simul confixus est cruci (Rom. VI, 6): ut non mendaciter dictum intelligatur in Lege, Maledictus omnis qui pendet in ligno (Deut. XXI, 23). Quid est, maledictus, nisi, Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19)? Et quid est, omnis; nisi quia et ipse Christus, qui cum esset vita, mortuus est tamen vera morte, non ficta? Si intelligas ista mysteria, simul intelliges non esse contagia. Sed quid ad nos, si more tuo loquens, contactum forte mortalium voluisti appellare contagium; cum tamen nobiscum sentias, Dominum Jesum, nec in spiritu, nec in carne ullum habuisse peccatum?