CAPUT VII.
De magnitudine Filii. Septimo loco dixi: Usque adeo autem Filium agnoscimus magnum Deum, ut Patri dicamus aequalem. Itaque sine causa, inquam, nobis quod valde profitemur, testimoniis, et multiloquio probare voluisti. Et his verbis meis addidi disputationem, in qua rationem reddidi, quare Filius cum sit Patri aequalis, dicat eum tamen Deum suum, ubi ait: Ascendo ad Patrem meum et ad Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum (Joan. XX, 17). Quoniam tu commemoraveras hoc evangelicum testimonium, quo te probare existimasti quod Patri Filius non esset aequalis. Ego itaque tibi ad ista respondens, dixi Patrem propterea etiam Deum esse unigeniti Filii, quoniam factus est homo et natus ex femina: et hoc esse quod dicit in Psalmo, ubi quod futurum fuerat praenuntiavit, De ventre matris meae Deus meus es tu (Psal. XXI, 11); ut ostenderet Patrem hinc esse Deum suum, quia homo factus est. Homo enim de ventre matris est natus, et secundum hominem de virgine natus est Deus: ut non solum Pater illi esset qui eum de se ipso genuit, verum etiam Deus ejus esset quem de ventre matris hominem creavit. Ad haec tu cum respondere voluisses, multa dixisti, et multa testimonia quae te nihil adjuvant, protulisti. Quomodo tamen dictum sit, De ventre matris meae Deus meus es tu; quamvis eadem Scripturae sanctae verba memorasses, nullo modo invenire potuisti. Cur autem in eo loco posueris psalmi alterius testimonium, ubi scriptum est, Tecum principium in die virtutis tuae, in splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3); omnino non video. Non enim Filii persona est dicentis, Ex utero tuo, aut, De ventre tuo, Deus meus es tu. Illa ineffabilis generatio etiam si ex utero Patris accipitur, hoc significatum est, quia de se ipso, hoc est, de substantia sua Deus Deum genuit, sicut ex utero matris quando natus est, homo hominem genuit: ut intelligeremus in utraque generatione non diversas ejus qui est natus, et eorum de quibus est natus, esse substantias. Diversa quidem substantia est, Deus Pater, et homo mater: non tamen diversa substantia est, Deus Pater, et Deus Filius; sicut non est diversa substantia, homo mater, et homo filius. Sed audi quid dicat in prophetia iste Filius: De ventre, inquit, matris meae Deus meus es tu. Noli multis verbis ad rem non necessariis conari operire res claras. Qui est Pater Filio ex utero suo, de ventre matris Deus ejus est, non de suo. Ad hoc ergo prorsus nihil respondere potuisti.