CAPUT XI.

Redis ut quaeras a me, quomodo sit invisibilis Filius, unde jam dixi superius, quod visum est dicendum. Sed si ob hoc, inquis, Filius invisibilis a te pronuntiatur, eo quod oculis humanis contemplari non possit; cur non et coelestes virtutes pariter invisibiles pronuntias, quando nec ipsae obtutibus humanis videri possunt? Ita hoc dicis, quasi possit ab homine comprehendi quis ille sit modus, quo coelestes virtutes sunt invisibiles; aut ad hoc quaerendum esse debeamus intenti, dicente Scriptura, Altiora te ne quaesieris (Eccli. III, 22). Quod praeceptum ipse contemnens, ausus es dicere angelum videri ab archangelo, archangelum ab angelo non videri. Satis sit, quod ostendi non esse consequens ut ideo credamus in forma Dei visibilem Filium, quia scriptum est, Invisibili soli Deo (I Tim. I, 17). Quod tu de Patre sic te accipere demonstrabas, tanquam Filius invisibilis non sit, cum eum et invisibilium creatorem Scriptura testetur. Verumtamen restat ut dicas, Ambo quidem invisibiles sunt, id est, et Pater et Filius, sed Pater invisibilior est: ac sic dando aliquid Patri quod non sit Filii, mendacem facias eumdem Filium dicentem, Omnia quae habet Pater, mea sunt (Joan. XVI, 15).

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal