CAPUT X.

1. Putas Deum Patrem cum Filio et Spiritu sancto unum Deum esse non posse: times enim ne Pater solus non sit unus Deus, sed pars unius Dei qui constat ex tribus. Noli timere, nulla fit partium in deitatis unitate divisio. Unus est Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus, hoc est ipsa Trinitas. Unus est Deus, de quo dictum est, quia Nullus Deus, nisi unus (I Cor. VIII, 4): et qui dixit, Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est. Cui uni et soli Deo servire nos sine ullo scrupulo agnoscimus, quando audimus et legimus: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. VI, 4, 13). Ne forte propter haec verba, Christo cujus membra sumus (I Cor. VI, 15), vel Spiritui sancto cujus templum sumus (Id. III, 17), servire nolimus, si quod dictum est, Domino  Deo tuo soli servies, sic acceperimus, tanquam de solo Patre, et non de ipsa Trinitate sit dictum. Vos autem, cum quaeritur a vobis, quem credatis esse de quo scriptum est, Dominus Deus tuus, Dominus unus est; respondetis, Deus Pater est. Itemque cum quaeritur de quo Domino Deo dictum sit, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies; rursus respondetis, De Deo Patre. Tunc vobis dicitur: Si Dominus Deus noster Dominus unus est, et hic Pater est; quare vos facitis duos dominos deos, dicendo etiam Christum esse Dominum Deum? Item si Pater est, cui uni Domino Deo ac soli serviendum est; quomodo obtemperatis huic praecepto, qui tanquam Domino Deo servitis et Christo? Neque enim illi soli servit, qui servit et huic. Secundum fidem autem rectam, quicumque ipsam Trinitatem unum Dominum Deum esse nostrum didicimus, profecto cum ei soli ea quae Deo debetur servitute servimus, Domino Deo soli nos servire confidimus.

2. Ergo, inquis, Deus Pater pars est Dei. Absit. Tres enim personae sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus: et hi tres quia unius substantiae sunt, unum sunt, et summe unum sunt, ubi nulla naturarum, nulla est diversitas voluntatum. Si autem natura unum essent, et consensione non essent, non summe unum essent: si vero natura dispares essent, unum non essent. Hi ergo tres, qui unum sunt propter ineffabilem conjunctionem deitatis, qua ineffabiliter copulantur, unus Deus est. Porro autem Christus una persona est geminae substantiae, quia et Deus et homo est. Nec tamen Deus pars hujus personae dici potest: alioquin Filius Dei Deus antequam susciperet formam servi, non erat totus, et crevit cum homo divinitati ejus accessit. Quod si in una persona absurdissime dicitur, quia pars rei ullius esse non potest Deus; quanto magis pars Trinitatis esse non potest, quicumque unus in tribus? Deinde ubi ait Apostolus, Qui adhaeret Domino, unus spiritus est; (I Cor. VI, 17); numquid hujus unius pars est Dominus? Si enim hoc dicimus, quid aliud dicere deprehendimur, nisi quod augeatur adhaerente homine, et recedente minuatur? In Trinitate igitur quae Deus est, et Pater Deus est, et Filius Deus est, et Spiritus sanctus Deus est, et simul hi tres unus Deus: nec hujus Trinitatis tertia pars est unus, nec major pars duo quam unus est ibi; nec majus aliquid sunt omnes quam singuli: quia spiritualis, non corporalis est magnitudo. Qui potest capere, capiat (Matth. XIX, 12): qui autem non potest, credat, et oret ut quod credit intelligat. Verum est enim quod dicitur per prophetam, Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9).

3. Tu nempe dixisti, unum Deum non ex partibus esse compositum. Et quia de Patre hoc vis intelligi, Ille, inquis, quod est, virtus est ingenita, simplex. Et tamen in hac simplici virtute quam multa commemoraveris, vide. Nam superiora verba tua sunt: Deus Deum genuit, Dominus Dominum genuit, Rex Regem genuit, Creator Creatorem genuit, bonus bonum  genuit, sapiens sapientem genuit, clemens clementem, potens potentem. Cur ergo in virtute simplici, quod est Deus, non timuisti tot commemorare virtutes? Ut enim omittam quatuor quas loco superiore posuisti, et alias quatuor dicam, quas enuntiare usitatis nominibus possimus; numquid bonitas et sapientia et clementia et potentia partes sunt unius virtutis, quam simplicem esse dixisti? Si dixeris, Partes sunt; simplex ergo virtus ex partibus constat, et simplex ista virtus te definiente unus est Deus. Unum ergo Deum ex partibus compositum esse dicis? Non dico, inquis. Non sunt ergo partes: et tamen quatuor sunt, et una virtus est, eademque simplex est. Si ergo in una Patris persona, et plura invenis, et partes non invenis; quanto magis Pater et Filius et Spiritus sanctus, et propter individuam deitatem unus Deus est, et propter uniuscujusque proprietatem tres personae sunt, et propter singulorum perfectionem partes unius Dei non sunt? Virtus est Pater, virtus Filius, virtus Spiritus sanctus. Hoc verum dicis: sed quod virtutem de virtute genitam, et virtutem de virtute procedentem non vis eamdem habere naturam, hoc falsum dicis, hoc contra fidem rectam et catholicam dicis.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal