CAPUT IX.
1. De invisibili Filio cum ageremus, quem consensisti esse invisibilem secundum divinitatem, qui prius solum Patrem invisibilem esse praesumpseras, ad rem non pertinentia multa dixisti de invisibilibus creaturis: quod poterunt judicare qui legerint. De invisibili Deo inter nos agitur: et hoc est quod quaestionem facit, quia vos invisibilem solum Patrem dictum putatis, ubi Apostolus ait, Immortali, invisibili soli Deo (I Tim. I, 17). Si dixisset, Soli Patri; difficilius fortasse quaestio solveretur: quia vero dixit, soli Deo; non est utique contra nos: et Unigenitus quippe in Dei forma, et Spiritus sanctus in sua natura est invisibilis. Unus enim et solus Deus a nobis ipsa Trinitas praedicatur. Quod utrum verum sapiamus, in aliis locis a nobis est demonstratum, et ubi adhuc opus fuerit, demonstrabitur. Nunc in ista quaestione non immerito potest movere, quomodo de solo Deo, qui est ipsa Trinitas, dictum sit, Invisibili soli Deo: cum sit etiam quaedam invisibilis creatura; propter quod dictum est de Christo, quia in ipso condita sunt omnia, visibilia et invisibilia (Coloss. I, 16). Quia ergo sunt dii falsi visibiles, ideo dictum est, Invisibili soli Deo honor et gloria. Etsi enim est creatura invisibilis, non tamen deus nobis est. Sed et si non dictum esset, soli Deo; sed dictum esset, Regi autem saeculorum, immortali, invisibili soli honor et gloria: quis nisi Deus esset? Honor ergo et gloria soli Deo, qui Deus invisibilis est, non qui solus invisibilis: quoniam est, ut diximus, et creatura invisibilis. Item quaeri potest quomodo dictum sit, Deum nemo vidit unquam (Joan. I, 18); cum ejusdem Domini verba sint, Nescitis quia Angeli eorum semper vident faciem Patris mei qui in coelis est (Matth. XVIII, 10)? Quae sententia vos redarguit, qui nescitis quemadmodum dicatis invisibilem Patrem. Illud autem quod ait, Non quia Patrem vidit quisquam, nisi qui est a Deo, hic vidit Patrem (Joan. VI, 46); ad homines referri potest quod dictum est, quisquam. Et quia ipse homo erat qui tunc loquebatur in carne, ita hoc dixit, ac si diceret, Non quia Patrem vidit quisquam hominum, nisi ego: sicut dictum est, Quis sapiens, et intelliget haec (Psal. CVI, 43)? Non enim et de sanctis Angelis id accipi potest. Unde Apostolus de invisibili Deo apertius posuit: Quem nemo hominum vidit, nec videre potest (I Tim. VI, 16). Non enim ait, Nemo; sed, Nemo hominum. Ubi ostendit quemadmodum intelligi debeat quod dictum est, Deum nemo vidit unquam; id est, nemo hominum: sicut, Nemo ascendit in coelum (Joan. III, 13); cum Angeli soleant illuc ascendere, quia solent inde descendere. Nec tamen Apostolus dixit, Nemo hominum poterit videre Deum; sed, Nemo potest. Poterit enim homo, sed tunc cum aeternum erit fidelium praemium, videre Deum. Propter quod Joannes apostolus: Dilectissimi, inquit, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Quid est ergo quod dicis, solum esse invisibilem Patrem? quod frustra diceres, etiamsi a solo Filio videretur. Nunc vero cum divina testentur eloquia eum videri et ab Angelis, videndum etiam ab hominibus, cum facti fuerint aequales Angelis (Matth. XXII, 30); quid est quod dicis? Ubi est quod definire ausus es, minora videri a majoribus, majora autem a minoribus non videri? Quod quidem postea perdidisti, quando videri a Filio confessus es Patrem, cum et in ipsa substantia divinitatis dicas Filium minorem, Patremque majorem. Sed quid dicturus es de Angelis, qui semper vident faciem Dei Patris? Numquid propter regulam tuam, quam sine consideratione fixisti, putandi sunt Angeli Patre Deo esse majores?
2. Sed eleganter te existimas invenisse quod diceres, ubi aisti de Filio: Vidit ergo Patrem, sed vidit incapabilem. Nec attendis, quia etsi vidit incapabilem, quem sicut putas, capere non potuit; non tamen invisibilem, quem videre potuit. Tu autem nobiscum non de capabili et incapabili, sed de visibili et invisibili, cum ista diceres, disputabas: quia nec Apostolus ait, Incapabili; sed ait, Invisibili soli Deo. Unde hoc testimonium pro te adhibendum putasti, ut hinc etiam decolorares Filium, tanquam ipse in Dei forma invisibilis non sit. Sed quoniam veritate convictus, et Filium confessus es invisibilem, praeparasti tibi, quantum existimo, sic dicere, Invisibilis invisibilem genuit; quomodo dixisti, potens potentem; ut cum discutereris, hoc a te quomodo diceretur, responderes, Invisibilior invisibilem genuit, sicut potentior potentem, sapientior sapientem, et caetera tua. Sed quam sapienter ostendisti Filio incapabilem Patrem, Filium vero capabilem Patri. Dixisti enim: Vidit ergo Patrem, sed vidit incapabilem. Pater autem, inquis, sic videt Filium, ut tenens in sinu suo et habens. Sic non sapiunt, nisi qui carnaliter sapiunt. Sinum quippe tibi fingis, ut video, aliquam capacitatem majoris Patris, qua Filium minorem capiat atque contineat: sicut hominem corporaliter capit domus, aut sicut sinus nutricis capit infantem. Ergo inter mirabilia Christi et hoc deputabitur, quia in forma servi crevit, et major est factus quam in forma Dei fuerat, ut cum prius portaretur in sinu Patris, nunc sedeat ad dexteram Patris. Abjice ista puerilia vel anicularia phantasmata de corde tuo: et sinum Patris ideo dictum accipe, ut intelligatur iste genitus, ille genitor; non ut ille major, hic minor. Nam si incapabilis est Pater, Filius vero incapabilis non est, non veraciter dictum est, Omnia quae habet Pater, mea sunt (Joan. XVI, 15): quandoquidem responderi ei potest, Ecce incapabilitatem habet Pater, quae non est tua. Sed quoniam veraciter dictum est quod Veritas dixit, et omnia quae habet Pater, Filii sunt; non potest non esse Filii quantacumque sit incapabilitas Patris. Et hanc Domini sententiam, ubi ait, Omnia quae habet Pater, mea sunt; tanquam rectissimam regulam ad vos, sive convincendos, sive, quod magis cupimus, corrigendos, per multa adhibere debemus: ut ubicumque aliquid tribuitis Patri quod Filio denegatis, ipsam fidelissimam testem contra errores vestros, vel contra mendacia producamus. Quid opus est autem in eo tibi resistere, quod humanam sapientiam contendis esse visibilem; cum ipsam animam humanam, in qua est utique humana sapientia, invisibilem esse concesseris? Sed quodlibet sentias de universa invisibili creatura, quantum ad Deum pertinet, de quo inter nos agitur, satis tibi demonstratum est non esse solum invisibilem Patrem.