CAPUT XIII.
1. In illo etiam testimonio, ubi ait Apostolus, Soli sapienti Deo; non dissimilis error est vester: sed quod vobis respondimus de potentia, hoc etiam de sapientia respondemus. Si enim dixisset Apostolus, Soli sapienti Patri; nec sic inde Filium separaret. Num enim quia in Apocalypsi de Filio legitur, Habens nomen scriptum, quod nemo scit nisi ipse (Apoc. XIX, 12); ideo Pater nescit hoc nomen, a quo est inseparabilis Filius? Sicut ergo scit et Pater quod nemo scire dictus est nisi Filius, quia inseparabiles sunt: sic etiam si dictum esset, Soli sapienti Patri; simul intelligi deberet et Filius, quia inseparabiles sunt. Cum vero non sit dictum, Soli sapienti Patri; sed Soli sapienti Deo; et Deus unus sit ipsa Trinitas: multo est facilior nobis hujus solutio quaestionis; ut sic intelligamus solum Deum sapientem, sicut intelleximus solum potentem, id est, Patrem et Filium et Spiritum sanctum, qui est unus et solus Deus, cui soli servire jussi sumus: ne male intelligentes, vel potius non intelligentes, contra hoc praeceptum facere videamur, quia et Domino Christo ea quae Deo debetur servitute servimus. Non enim dictum est, Dominum Deum tuum Patrem adorabis, et illi plus servies; ut servire permitteremur et Filio, plus tamen Patri tanquam majori, minus autem Filio tanquam minori Deo: sed dictum est, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. VI, 13); soli scilicet omnipotenti, soli sapienti Deo; ut vos repelleremini, qui nolentes accipere unum solum Deum Patrem et Filium et Spiritum sanctum, et dicentes unum Dominum Deum, cui soli serviendum est, non esse nisi Deum Patrem, et tamen etiam Filium Deum et Dominum confitentes; apertissime duos deos et dominos, majorem unum, minorem alterum dicitis: et reos vos, secundum errorem vestrum, praecepti hujus violati esse monstratis, quia non solum majori, verum etiam minori, ea quae Domino Deo debetur servitute servitis.
2. Ubi autem dixit Apostolus, Soli sapienti Deo; cum scriberet ad Romanos, in fine Epistolae sic loquitur: Ei autem qui potens est, inquit, vos confirmare secundum Evangelium meum, et praeconium Jesu Christi; secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti, manifestati autem nunc per Scripturam Prophetarum; secundum praeceptum aeterni Dei, in obedientiam fidei in omnes gentes cogniti; soli sapienti Deo per Jesum Christum, cui gloria in saecula saeculorum (Rom. XVI, 25-27). Hoc est, Ei qui potens est vos confirmare, soli sapienti Deo gloria in saecula saeculorum. Quod autem interpositum est, per Jesum Christum; utrum soli sapienti Deo per Jesum Christum accipi debeat, ut scilicet solus Deus sapiens per Jesum Christum sapiens esse intelligatur, non participando, sed gignendo sapientiam, quod est Christus Jesus; an vero non per Jesum Christum sapienti, sed per Jesum Christum gloria Deo soli sapienti, videtur ambiguum. Sed quis audeat dicere per Jesum Christum fieri ut sit sapiens Deus Pater; cum secundum substantiam suam non dubitandum sit eum esse sapientem, potiusque sit substantia Filii per gignentem Patrem, quam substantia Patris per genitum Filium? Restat ergo ut soli sapienti Deo gloria sit per Jesum Christum, hoc est, clara cum laude notitia, qua innotuit gentibus Deus Trinitas: ideo per Jesum Christum, quia, ut alia taceam, ipse praecepit baptizari gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19); ubi praecipue commendata est hujus individuae gloria Trinitatis. Deus itaque, quod est ipsa Trinitas, propterea solus sapiens recte dicitur, quia solus secundum substantiam suam sapiens est: non secundum accidentem vel accedentem participationem sapientiae, sicut sapiens est rationalis quaecumque creatura. Quod vero additum est, cui, ut diceretur, cui gloria; cum sufficeret si dictum esset, Ei autem gloria: inusitatam nostrae linguae indicat locutionem; non sensum quem requiramus, vel de quo ambigamus, insinuat. Quid enim sensui deperit, si dicatur, Ei gloria, cui per Christum gloria? Hoc est namque, per Jesum Christum cui gloria; quod est, cui per Jesum Christum gloria. Sed horum alter inusitatus, alter usitatus est ordo verborum.