CAPUT VI.
Illud sane quod commemoravi, partus animalium, quae cum terrena sint atque mortalia, hoc tamen gignunt quod ipsa sunt, ut homo hominem, canis canem; puto quod non aspernatus horruisti, sed te aspernari atque horrere finxisti, dicens, tam foedam comparationem in illam tantam immensitatem non debuisse produci. Cur enim hoc dixisti, nisi ne tibi de ipsis corruptibilibus fetibus fauces veritas premeret, et te respirare non sineret, sicut et facit? Qandoquidem creaturam corruptibilem cernitis, hoc quod ipsa est gignere fetum suum, et Deum Patrem omnipotentem creditis non potuisse nisi ejus degenerante natura gignere unicum suum.