CAPUT VII.
Sed dicis: Dominus Dominum genuit, Deus Deum genuit, Rex Regem genuit, Creator Creatorem genuit, bonus bonum genuit, sapiens sapientem genuit, clemens clementem, potens potentem. Si sub his verbis cavere te putas quod vobis objicitur, non vos credere Deum potuisse gignere id quod est ipse, et ideo dicis, Dominus Dominum genuit, Deus Deum genuit, et caetera: cur ergo sicut dixisti, Potens potentem; non dicis, Omnipotens omnipotentem? Si quod sentis vis dicere, dic: Dominus major, dominum minorem genuit; Deus major, deum minorem; Rex major, regem minorem; Creator major, creatorem minorem; melior bonum, sapientior sapientem, clementior clementem, potentior potentem. Si autem ista non dicis, et nihil minus quam Pater habet, Filium habere consentis, cur non dicis aequalem? Et illa omnia cur non sic percurris, ut dicas: Dominus aequalem Dominum genuit, Deus aequalem Deum, Rex aequalem Regem, Creator aequalem Creatorem, bonus aequaliter bonum, sapiens aequaliter sapientem, clemens aequaliter clementem, potens aequaliter potentem? Si autem negas aequalem, aperte dic esse degenerem. Non enim quem deum minorem, de Deo majore natum esse dicitis, saltem sicut infantem crescere sinitis, ut aliquando suo Patri possit esse aequalis. Ad hoc enim eum perfectum dicitis esse natum, non ut hinc laus ejus cresceret, sed ut minor ejus natura remaneret. Et cum ista sentiatis, sequeris tamen, et dicis: Nihil subtraxit Pater in generando Filium. Quomodo nihil subtraxit in generando Filium, quem non aequalem genuit, sed minorem? An ideo nihil subtraxit, quia nihil eorum quae gignendo dedit, abstulit genito? Ita sane nihil subtraxit: sed et filiis hominum qui prospere nascuntur, nihil aufert Creator jam natis; quin potius addit, ut accedat crescentibus quod nascentibus defuit. Quid ergo magnum de Patre dixisti erga unicum Filium, qui non ex nihilo vel ex aliqua materia factus, sed ex ipso natus est? Quid magnum est quia non subtraxit quod dedit, si quod dare potuit, non dando subtraxit? Ubi est, quod eum invidum non esse dixisti? An forte dare non potuit? Ubi est omnipotentia Dei Patris? Prorsus ad hunc articulum res colligitur, ut Deus Pater aequalem sibi gignere Filium aut non potuerit, aut noluerit. Si non potuit, infirmus; si noluit, invidus invenitur. Sed utrumque hoc falsum est. Patri igitur Deo Filius verus aequalis est. Si ergo, ut laudas, placet tibi quod a me commemoratum est, Invisibilia enim ejus, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur (Rom. I, 20): per id quod factum est in creatura visibili, ut parentes id quod ipsi sunt generent, intellige invisibilem nativitatem veri Filii Dei, ne Deum Patrem dicas id quod non est ipse genuisse. Si autem hoc genuit quod est ipse; unam Patris et Filii esse substantiam negare nolite.