CAPUT V.
Dicis vos Spiritum sanctum competenter honorare ut doctorem, ut ducatorem, ut illuminatorem, ut sanctificatorem; Christum colere, ut creatorem; Patrem cum sincera devotione adorare, ut auctorem. Si auctorem propterea dicis Patrem, quia de ipso est Filius, non est autem ipse de Filio; et quia de illo et Filio sic procedit Spiritus sanctus, ut ipse hoc dederit Filio gignendo eum talem, ut etiam de ipso procedat Spiritus sanctus: si creatorem sic dicis Filium, ut creatorem non neges Patrem nec Spiritum sanctum; si denique Spiritum sanctum sic dicis doctorem, ducatorem, illuminatorem, sanctificatorem, ut haec opera nec Patri audeas auferre nec Filio: ista tua etiam nostra sint verba. Si autem talia tibi idola ponis in corde, ut duos facias deos, unum majorem, id est, Patrem, alium minorem, id est, Filium; Spiritum vero sanctum ita omnium trium minimum fingas, ut nec Deum nuncupare digneris: non haec est nostra fides, quoniam non est christiana fides, ac per hoc nec fides. Etiam hoc tibi ignoscimus, quod imperite usus verbo, Christum significasti ad terrena descendisse contagia. Et quia hoc in te corrigere volui, ut scires contagia quomodo appellare debeamus; calumnias esse istas dicis, et eas de philosophicae artis instructione venire arbitraris. Sufficit mihi quod ita putasti Christum ad terrena descendisse contagia, ut tamen confitereris nullum habuisse peccatum.