CAPUT PRIMUM.
Dicis me auxilio principum munitum, non loqui secundum timorem Dei; cum scias nobis esse praeceptum orare pro regibus, ut in agnitionem veniant veritatis (I Tim. II, 2, 4): quod in quibusdam esse impletum, nos Deo agimus gratias, vos doletis. Verba autem nostra recte intelligentibus indicant, quis nostrum loquatur secundum timorem Dei: utrum qui sic laudat Deum Patrem, ut ad ejus laudem referat, quod sibi Filium generavit aequalem; an qui sic genitorem dehonestat et genitum, ut et illum dicat non potuisse gignere per omnia sui similem filium, et istum dicat non degenerasse jam natum, sed degenerem natum.