PRAEFATIO.
Res jam postulat ut in eo quod reliquum est, opitulante Domino, impleam promissionem meam. In operis quippe hujus exordio, Prius, inquam, ostendam refellere te non potuisse quae dixi: deinde, quantum necessarium videbitur, ego refellam quae ipse dixisti. Quia ergo, sicut adjuvante Deo potui, ostendi ea quae dixi non te potuisse refellere; superest ut ea quae dixisti, ego refellam, sicut Deo adjuvante potuero. Priores itaque prosecutiones tuas, quibus continuo reddidi meas in hac disputatione quae nunc a me suscepta est, non retractabo: illam vero ultimam tam prolixam, ut mihi die illo spatium responsionis auferret, ita redarguam, si voluerit qui nos regit, ut acquiescas lumini veritatis, si contentionis tenebras non amaveris. In primis ergo superflua tua detraham necessitati responsionis meae. Causa quippe inter nos agitur, utrum Pater et Filius et Spiritus sanctus diversae, ut vos dicitis, an potius, ut nos dicimus, unius sint ejusdemque substantiae, unusque Deus sit ipsa Trinitas: cum conveniat inter nos Patrem non esse qui est Filius, nec Filium esse qui est Pater, nec Patrem esse vel Filium qui Spiritus sanctus est. Quidquid igitur tanta tuae prosecutionis prolixitate dixisti, unde ostenderes alium esse Patrem, alium esse Filium, alium esse Spiritum sanctum; quando nobiscum agitis, superfluum prorsus esse cognosce: et si tibi expugnandi occurrerint Sabelliani, in eos ista nobis vobisque communia, si placet, arma converte. Multa etiam locutus es, ut probares magnum Deum esse Dominum Jesum Christum: hoc quid ad nos, cum hoc dicamus et nos? Laudes quoque Spiritus sancti magnas verasque fudisti: sed nos eas augere possumus, non negare: non itaque opus erat ut eas contra nos diceres, quas dicimus tecum. Christum sedere ad dexteram Patris, nonne pariter confitemur? Quod tamen testimoniis divinorum eloquiorum sic probare voluisti, tanquam id alicubi negaremus. Christum in carne venisse, utrique novimus et tenemus: sic adhibuisti ut hoc doceres divina testimonia, tanquam repugnemus. Haec et alia quae suis ostendam locis, in quibus operam supervacuam contrivisti, ut moras necteres, tempusque produceres, commemorando attingere debeo, non redarguere disputando.