CAPUT II.
Dicis vos Christum colere, ut Deum omnis creaturae, cui flectitur omne genu, coelestium, terrestrium et infernorum: quem tamen Deo Patri esse non vultis aequalem, quia hoc Pater ei donavit: ait enim Apostolus, Propter quod et Deus eum exaltavit, et donavit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, etc. Nec quaeritis cui donaverit; utrum homini, an Deo. Quomodo enim donaverit, evidenter apparet. Humiliavit, inquit, semetipsum usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus eum exaltavit, et donavit ei nomen quod est super omne nomen (Philipp. II, 8, 9). Si ergo propterea donavit ei nomen quod est super omne nomen, quia factus est obediens usque ad mortem crucis; numquid antequam hoc fieret, non erat altus Dei Filius Deus, Dei Verbum, Deus apud Deum; sed posteaquam propter hoc exaltatus est, quia factus est obediens usque ad mortem crucis, tunc coepit esse altus Dei Filius, unicus Dei, Deus, tunc coepit habere nomen quod est super omne nomen? Quis hoc insipientissimus dixerit? Hoc illi ergo donatum est ut homini, secundum quem Filius factus est obediens usque ad mortem crucis, quod jam habebat idem ipse Dei Filius, Deus de Deo natus aequalis.