CAPUT III.
Objicis mihi, quod dicam Spiritum sanctum aequalem esse Filio. Dico plane. Da, inquis, testimonia ubi adoratur Spiritus sanctus. Ut video, hinc eum vis ostendi aequalem Christo, si adoratur ut Christus. Jam ergo confitere Christum Patri aequalem, quem tu ipse adorari confiteris ut Patrem. Quales autem homines estis, quam religiosae humilitatis, qui Spiritum sanctum adorare non vultis, cum legatis, Littera occidit, Spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6)? Non vultis ergo adorare, quem vivificare animas non negatis: cum pater Abraham homines adoraverit, quia concesserunt ei monumentum, ubi poneret mortuae corpus uxoris. Sic enim scriptum est: Venit autem Abraham plangere Saram et lugere. Et surrexit Abraham de supra mortem ejus, et dixit filiis Heth: Peregrinus et advena sum ego vobiscum; date ergo mihi possessionem monumenti, ubi sepeliam mortuum meum. Responderunt autem filii Heth ad Abraham, dicentes: Absit hoc, domine; audi nunc et nos: rex a Deo tu es in nobis; in electis monumentis nostris sepeli mortuum tuum: nemo enim nostrum prohibet te a monumento suo, ut sepelias mortuum tuum ibi. Surgens autem Abraham adoravit plebem filiorum Heth (Gen. XXIII, 2-7). Et vos Spiritum sanctum non permittitis adorari, ut ipsi Dei gratiae remaneatis ingrati! Sed, Da, inquis, testimonia ubi adoratur Spiritus sanctus: quasi non ex iis quae legimus, aliqua etiam quae non legimus, intelligamus. Sed ne quaerere multa compellar, tu ubi legisti Patrem Deum ingenitum vel innatum? Et tamen verum est. Quod vero aliquoties dixisti, etiam Filio esse incomparabilem Patrem, nec legis, nec verum est. Si autem religionem qua colitur Deus, sicut dignum est cogitares, multo plus esse cerneres quod habet Spiritus sanctus templum, quam si eum legeres adoratum. Et homines enim, sicut supra docui, a sanctis novimus adoratos: templum vero non est factum ab hominibus, nisi aut vero Deo, sicut Salomon fecit; aut eis qui pro diis habentur, sicut gentes quae ignorant Deum. Spiritus autem sanctus, quod cum magno honore de Deo dictum est, non in manufactis templis habitat (Act. XVII, 24), sed corpus nostrum templum est Spiritus sancti. Et ne corpora nostra contemnas, membra sunt Christi (I Cor. VI, 19, 15). Qualis ergo Deus, cui templum aedificatur, et a Deo, et de membris Dei?