CAPUT XXVI.

34. Continentes hujus temporis non abjecte sentiant de sanctis Patribus conjugatis. Virginitas humilitate tuenda. Nostros autem qui conjuges habent, quantum possumus, admonemus, ne secundum suam infirmitatem de illis sanctis patribus audeant judicare; comparantes, ut ait Apostolus, semetipsos sibimetipsis (II Cor. X, 12); et ideo non intelligentes quantas vires habeat animus justitiae contra libidines serviens, ne carnalibus hujuscemodi motibus acquiescat, eosque in concubitum ultra generandi necessitatem prolabi aut progredi sinat, quantum ordo naturae, quantum morum consuetudo, quantum legum scita praescribunt. Hoc quippe ideo  de illis patribus homines suspicantur, quia ipsi per incontinentiam vel nuptias elegerunt, vel conjugibus intemperanter utuntur. At vero continentes vel mares qui defunctis uxoribus, vel feminae quae defunctis viris, vel utrique qui pari consensu continentiam Deo voverunt, sciant sibi quidem mercedis amplius deberi, quam conjugalis castitas poscit: sed sanctorum patrum nuptias, qui prophetice conjungebantur, qui neque in concubitu nisi prolem, neque in ipsa prole nisi quod in carne venturo Christo proficeret requirebant, non solum prae suo proposito non contemnant, verum etiam suo proposito sine dubitatione praeponant.

35. Pueros quoque ac virgines integritatem ipsam Deo dicantes, multo maxime commonemus ut tanta norint humilitate tuendum esse quod in terra interim vivunt, quanto magis coeli est quod voverunt. Nempe scriptum est: Quanto magnus es, tanto humilia te in omnibus (Eccli. III, 20). Nostrum ergo est de magnitudine eorum aliquid dicere, illorum de magna humilitate cogitare. Exceptis igitur quibusdam illis conjugatis patribus et matribus sanctis, quibus ideo isti meliores non sunt, quamvis conjugati non sint, quia si conjugati essent, pares non essent; caeteros omnino hujus temporis conjugatos, vel post expertum concubitum continentes, a se superari non dubitent: non quantum ab Anna, Susanna; sed quantum ambae a Maria superantur. Quod ad ipsam pertinet sanctam carnis integritatem, loquor: nam quae alia sint Mariae merita, quis ignorat? Mores itaque congruos huic tanto proposito adjungant, ut de praepollenti praemio certam securitatem gerant: scientes sane sibi atque omnibus fidelibus dilectis et electis Christi membris multis ab oriente et occidente venientibus, etsi inter se distante pro meritis gloriae luce fulgentibus, hoc tamen magnum in commune praestari, ut cum Abraham et Isaac et Jacob recumbant in regno Dei (Matth. VIII, 11), qui non propter hoc saeculum, sed propter Christum conjuges, propter Christum patres fuerunt.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal