CAPUT VIII.

Repudii usus qualis apud Gentiles, et qualis apud Judaeos. Conjugium bonum est prorsus, non autem sola comparatione fornicationis. Caeterum aliter se habere jura Gentilium, quis ignorat; ubi interposito repudio, sine reatu aliquo ultionis humanae, et illa cui voluerit nubit, et ille quam voluerit ducit? Cui consuetudini simile aliquid, propter Israelitarum duritiam, videtur permisisse Moyses de libello repudii (Deut. XXIV, 1; Matth. XIX, 8). Qua in re exprobratio quam approbatio divortii magis apparet.

8. Honorabiles ergo nuptiae in omnibus, et thorus immaculatus (Hebr. XIII, 4). Quod non sic dicimus bonum, ut in fornicationis comparatione sit bonum; alioquin duo mala erunt, quorum alterum pejus: aut bonum erit et fornicatio, quia est pejus adulterium; pejus est enim alienum matrimonium violare, quam meretrici adhaerere: et bonum adulterium, quia est pejor incestus; pejus est enim cum matre quam cum aliena uxore concumbere: et donec ad ea perveniatur, quae, sicut Apostolus ait, turpe est etiam dicere (Ephes. V, 12), omnia bona erunt in comparatione pejorum. Hoc autem falsum esse quis dubitet? Non ergo duo mala sunt connubium et fornicatio, quorum alterum pejus; sed duo bona sunt connubium et continentia, quorum alterum est melius. Sicut ista temporalis sanitas et imbecillitas non sunt duo mala, quorum alterum pejus; sed ista sanitas et immortalitas duo bona sunt, quorum alterum melius. Item scientia et vanitas non duo mala sunt, quorum vanitas pejus; sed scientia et charitas duo bona sunt, quorum charitas melius. Namque scientiae destruetur, ait Apostolus; et tamen huic tempori necessaria est: charitas autem nunquam cadet (I Cor. XIII, 8). Sic et mortalis ista generatio, propter quam fiunt nuptiae, destruetur; ab omni autem concubitu immunitas, et hic angelica meditatio est, et permanet in aeternum. Sicut autem jejuniis sacrilegorum meliora sunt prandia justorum; ita nuptiae fidelium virginitati anteponuntur impiarum . Verumtamen neque ibi prandium jejunio, sed justitia sacrilegio; neque hic nuptiae virginitati, sed fides impietati praefertur. Ad hoc enim justi cum opus est prandent, ut tanquam boni domini quod justum et aequum est servis corporibus praebeant: ad hoc autem sacrilegi jejunant, ut daemonibus serviant. Sic ad hoc nubunt fideles, ut maritis pudice copulentur: ad hoc autem sunt virgines impiae, ut a vero Deo fornicentur. Sicut ergo bonum erat quod Martha faciebat, occupata circa ministerium sanctorum, sed melius quod Maria soror ejus sedens ad pedes Domini, et audiens verbum ejus  (Luc. X, 39-42): ita bonum Susannae in conjugali castitate laudamus (Dan. XIII); sed tamen ei bonum viduae Annae (Luc. II, 36, 37), ac multo magis Mariae virginis anteponimus  (Luc. I, 27). Bonum erat quod faciebant, quae de substantia sua Christo ac discipulis ejus necessaria ministrabant; sed melius qui omnem suam substantiam dimiserunt, ut expeditiores eumdem Dominum sequerentur. In his autem binis bonis, sive quae isti, sive quae Martha et Maria faciebant, fieri non posset quod melius est, nisi altero praetermisso aut relicto. Unde intelligendum est non ideo malum putandum esse nuptias, quia nisi ab eis abstineatur, non potest haberi vidualis castitas aut virginalis integritas. Neque enim ideo malum erat quod Martha faciebat, quia nisi inde abstineret soror ejus, non faceret quod melius erat: aut ideo malum est suscipere justum aut prophetam in domum suam, quia nec domum habere debet, ut quod melius est faciat, qui vult ad perfectionem Christum sequi.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal