- Tabla de Contenidos
- S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI DE BONO CONJUGALI LIBER UNUS .
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
CAPUT XXIII.
28. Continentia melior castitate conjugali: sed possunt conjugati esse continentibus meliores. Obedientiae bonum majus quam continentiae. Obedientior conjugata minus obedienti virgini praeponenda. Obedientia mater omnium virtutum. Res ergo ipsas si comparemus, nullo modo dubitandum est meliorem esse castitatem continentiae quam castitatem nuptialem, cum tamen utrumque sit bonum: homines vero cum comparamus, ille est melior qui bonum amplius quam alius habet. Porro qui amplius ejusdem generis habet, et id quod minus est habet: qui autem tantummodo quod minus est habet, id quod est amplius non utique habet. In sexaginta enim sunt et triginta, non in triginta sunt et sexaginta. Non operari autem ex eo quod habet, in distributione officiorum positum est, non in egestate virtutum: quia nec bono misericordiae caret, qui non invenit miseros quibus possit misericorditer subvenire.
29. Huc accedit quia non recte comparantur homines hominibus ex uno aliquo bono. Fieri enim potest ut alius non habeat aliquid quod alius habet, sed aliud habeat quod pluris aestimandum est. Majus enim bonum est obedientiae quam continentiae. Nam connubium nusquam nostrarum Scripturarum auctoritate damnatur, inobedientia vero nusquam absolvitur. Si ergo proponatur virgo permansura, sed tamen inobediens, et maritata quae virgo permanere non posset, sed tamen obediens, quam meliorem dicamus? Minus laudabilem quam si virgo esset, an damnabilem sicut virgo est? Ita si conferas ebriosam virginem sobriae conjugatae, quis dubitet eamdem ferre sententiam? Nuptiae quippe et virginitas duo bona sunt, quorum alterum majus: sobrietas autem et ebriositas, sicut obedientia et contumacia, illa bona sunt, haec mala. Melius est autem habere omnia bona vel minora, quam magnum bonum cum magno malo: quia et in corporis bonis melius est habere Zachaei staturam cum sanitate, quam Goliae cum febre.
30. Recte plane quaeritur, non utrum omnimodis inobediens virgo conjugatae obedienti, sed minus obediens obedientiori comparanda sit; quia et illa nuptialis castitas est, et ideo bonum est, sed minor quam virginalis. Tanto ergo minor in bono obedientiae, quanto major in bono castitatis, si altera alteri comparetur, quae praeponenda sit judicat, qui primo ipsam castitatem et obedientiam comparans, videt omnium virtutum quodam modo matrem esse obedientiam. Ac per hoc ideo potest esse obedientia sine virginitate, quia virginitas ex consilio est, non ex praecepto. Obedientiam vero illam dico, qua praeceptis obtemperatur. Ideoque obedientia praeceptorum sine virginitate quidem potest, sed sine castitate esse non potest. Ad castitatem namque pertinet non fornicari, non moechari, nullo illicito concubitu maculari: quae qui non observant, contra praecepta Dei faciunt, et ob hoc extorres sunt a virtute obedientiae. Virginitas autem propterea potest esse sine obedientia, quia potest femina consilio virginitatis accepto, et custodita virginitate, praecepta contemnere: sicut multas sacras virgines novimus verbosas, curiosas, ebriosas, litigiosas, avaras, superbas; quae omnia contra praecepta sunt, et sicut ipsam Evam inobedientiae crimine occidunt. Quapropter non solum obediens inobedienti, sed obedientior conjugata minus obedienti virgini praeponenda est.
31. Ex hac obedientia pater ille qui sine uxore non fuit, esse sine unico filio et a se occiso paratus fuit . Unicum enim non immerito dixerim, de quo audivit a Domino, In Isaac vocabitur tibi semen (Gen. XXI, 12). Quanto ergo citius, ut etiam sine uxore esset, si hoc juberetur, audiret? Unde non frustra saepe miramur nonnullos utriusque sexus ab omni concubitu continentes, negligenter obedire praeceptis, cum tam ardenter arripuerint non uti concessis. Unde quis dubitat et excellentiae sanctorum illorum patrum atque matrum filios generantium non recte comparari mares et feminas nostri temporis, quamvis ab omni concubitu immunes, in virtute obedientiae minores; etiamsi illis hominibus et in habitu animi defuisset, quod in istorum opere manifestum est? Sequantur ergo Agnum pueri cantantes canticum novum, sicut in Apocalypsi scriptum est, qui cum mulieribus se non contaminaverunt (Apoc. XIV, 4); non ob aliud nisi quia virgines permanserunt. Nec ideo se arbitrentur meliores esse primis patribus sanctis, qui nuptiis, ut ita dicam, nuptialiter usi sunt . Earum quippe usus ita se habet, ut si quid in eis per carnis commixtionem, quod excedat generandi necessitatem, quamvis venialiter factum fuerit, contaminatio sit. Nam quid expiat venia, si omnino non contaminat illa progressio? A qua contaminatione mirum si immunes essent pueri sequentes Agnum, nisi virgines permanerent.