CAPUT XIII.

15. Nuptias nunc solis non continentibus, olim vero etiam continentibus amplectendas fuisse. Uti conjugio sola prolis causa, quam rarum. Qui enim nostri temporis homines Christiani nuptiarum vinculo liberi valentes ab omni concubitu se continere, cum jam tempus esse perspicerent, sicut scriptum est, non amplectendi, sed abstinendi ab amplexu  (Eccle. III, 5), non potius eligerent vel virginalem vel vidualem continentiam conservare, quam tribulationem carnis, sine qua conjugia esse non possunt (ut alia taceantur a quibus parcit Apostolus), nullo jam cogente humanae societatis officio sustinere? Sed cum dominante concupiscentia fuerint copulati, si eam postea vicerint, quia non ita licet dissolvere conjugium, sicut licebat non colligare, fiunt tales quales profitetur forma nuptiarum; ita ut vel pari consensu ascendant celsiorem sanctitatis gradum, aut si non ambo sunt tales, erit qui talis est non exactor, sed redditor debiti, servans in omnibus castam religiosamque concordiam. Illis vero temporibus, cum adhuc propheticis sacramentis salutis nostrae mysterium velabatur, etiam qui ante nuptias tales erant, officio propagandi nuptias copulabant, non victi libidine, sed ducti pietate: quibus si optio talis daretur, qualis revelato Novo Testamento data est, dicente Domino, Qui potest capere, capiat (Matth. XIX, 12); non eos dubitat etiam cum gaudio suscepturos fuisse, qui diligenter intentus legit quomodo conjugibus utebantur, cum et plures habere uni viro licebat, quas castius habebat  quam nunc unam quilibet istorum, quibus videmus quid secundum veniam concedat Apostolus (I Cor. VII, 6). Habebant enim eas in opere generandi, non in morbo desiderii sicut gentes quae ignorant Deum (I Thess. IV, 5). Quod tam magnum est, ut multi hodie facilius se tota vita ab omni concubitu abstineant, quam modum teneant non coeundi, nisi prolis causa, si matrimonio copulentur. Nempe multos habemus fratres et socios coelestis haereditatis utriusque sexus continentes, sive expertos nuptias, sive ab omni tali commixtione integros; nempe innumerabiles sunt: quem tandem audivimus inter familiaria colloquia, sive eorum qui conjugati sunt, sive qui fuerunt, indicantem nobis nunquam se conjugi esse commixtum, nisi sperando conceptum? Quod ergo praecipiunt conjugatis Apostoli, hoc est nuptiarum: quod autem venialiter concedunt, aut quod impedit orationes, non cogunt nuptiae, sed ferunt.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal