CAPUT IV.

4. Quartum conjugii bonum. Adulterium quid sit. Fides in rebus etiam abjectis servanda  et vitae huic praeponenda. Huc accedit quia in eo ipso quod sibi invicem conjuges debitum solvunt, etiamsi id aliquanto intemperantius et incontinentius expetant, fidem tamen sibi pariter debent. Cui fidei tantum juris tribuit Apostolus, ut eam potestatem appellaret, dicens: Mulier non habet potestatem corporis sui, sed vir: similiter autem et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier (I Cor. VII, 4). Hujus autem fidei violatio dicitur adulterium, cum vel propriae libidinis instinctu, vel alienae consensu, cum altero vel altera contra pactum conjugale concumbitur: atque ita frangitur fides; quae in rebus etiam corporeis et abjectis magnum animi bonum est; et ideo eam saluti quoque corporali qua etiam vita nostra ista continetur, certum est debere praeponi. Etsi enim exigua palea prae multo auro pene res nulla est; fides tamen cum in negotio paleae, sicut in auro sincera servatur, non ideo minor est quia in re minore servatur. Cum vero ad peccatum admittendum adhibetur fides, mirum si fides appellanda est: verumtamen qualiscumque sit, si et contra ipsam fit, pejus fit; nisi cum propterea deseritur, ut ad veram fidem ac legitimam redeatur, id est, ut peccatum emendetur, voluntatis pravitate correcta. Tanquam si quis cum hominem solus exspoliare non possit, inveniat socium iniquitatis, et cum eo paciscatur ut simul id faciant spoliumque partiantur, quo facinore commisso totum solus auferat. Dolet quidem ille, et fidem sibi servatam non esse conqueritur; verum in ipsa sua querela cogitare debet, potius in bona vita ipsi humanae societati fuisse servandam, ne praeda iniqua ex homine fieret, si sentit quam inique sibi in peccati societate servata non fuerit. Ille quippe utrobique  perfidus, profecto sceleratior judicandus est. At si id quod male fecerant ei displicuisset, et propterea cum participe facinoris praedam dividere noluisset, ut homini cui ablata fuerat, redderetur, eum perfidum nec perfidus diceret. Ita mulier si fide conjugali violata fidem servet adultero, utique mala est: sed si nec adultero, pejor est. Porro si eam flagitii poeniteat, et ad castitatem rediens conjugalem, pacta ac placita adulterina rescindat, miror si eam fidei violatricem vel ipse adulter putabit.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal