- Tabla de Contenidos
- S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI DE BONO CONJUGALI LIBER UNUS .
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
CAPUT XXIV.
32. Nuptiarum bonum apud Christianos triplex. Conjugati antiqui obedientiam in opere, continentiam in habitu tenuerunt. Bonum igitur nuptiarum per omnes gentes atque omnes homines in causa generandi est, et in fide castitatis: quod autem ad populum Dei pertinet, etiam in sanctitate Sacramenti, per quam nefas est etiam repudio discedentem alteri nubere, dum vir ejus vivit, nec saltem ipsa causa pariendi; quae cum sola sit qua nuptiae fiunt, nec ea re non subsequente propter quam fiunt solvitur vinculum nuptiale nisi conjugis morte. Quemadmodum si fiat ordinatio cleri ad plebem congregandam, etiamsi plebis congregatio non subsequatur, manet tamen in illis ordinatis Sacramentum ordinationis; et si aliqua culpa quisquam ab officio removeatur, Sacramento Domini semel imposito non carebit, quamvis ad judicium permanente. Generationis itaque causa fieri nuptias, Apostolus ita testis est: Volo, inquit, juniores nubere. Et quasi ei diceretur, Utquid? continuo subjecit, filios procreare, matresfamilias esse (I Tim. V, 14). Ad fidem autem castitatis illud pertinet: Uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir: similiter et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier. Ad Sacramenti sanctitatem illud: Uxorem a viro non discedere; quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari: et vir uxorem non dimittat. Haec omnia bona sunt, propter quae nuptiae bonae sunt ; proles, fides, Sacramentum. Nec prolem autem carnalem jam hoc tempore quaerere, ac per hoc ab omni tali opere immunitatem quamdam perpetuam retinere, atque uni viro Christo spiritualiter subdi, melius est utique et sanctius: si tamen ea vacatione sic utantur homines, quomodo scriptum est, ut cogitent quae sunt Domini, quomodo placeant Deo (I Cor. VII, 4, 10, 11, 32); id est, ut perpetuo cogitet continentia, ne quid minus habeat obedientia: quam virtutem tanquam radicalem, atque ut dici solet, matricem, et plane generalem, sancti antiqui patres in opere exercuerunt; illam vero continentiam in animi habitu tenuerunt. Qui profecto per obedientiam qua justi et sancti erant, et ad omne opus bonum semper parati, etiamsi ab omni concubitu abstinere juberentur, efficerent. Quanto enim facilius possent vel jussione, vel exhortatione Dei non concumbere, qui prolem cui uni propagandae concumbendo serviebant, obediendo poterant immolare.