- Tabla de Contenidos
- S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI DE BONO CONJUGALI LIBER UNUS .
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
CAPUT XXI.
25. Distinguenda continentia ut et aliae virtutes, in habitu et in opere. Virtutem in habitu esse posse etiamsi non sit in opere, docetur exemplo Christi. Continentia quippe, non corporis, sed animi virtus est. Virtutes autem animi aliquando in opere manifestantur, aliquando in habitu latent, sicut martyrii virtus emicuit apparuitque tolerando passiones: sed quam multi sunt in eadem virtute animi, quibus tentatio deest, qua id quod intus est in conspectu Dei, etiam in hominum procedat, nec tunc esse incipiat, sed tunc innotescat? Jam enim erat in Job patientia, quam noverat Deus, et cui testimonium perhibebat; sed hominibus innotuit tentationis examine; et quod latebat intrinsecus, per ea quae forinsecus illata sunt, non natum, sed manifestatum est (Job I). Habebat utique et Timotheus virtutem continendi a vino, quam non ei abstulit Paulus, monendo ut vino modico uteretur propter stomachum et frequentes suas infirmitates (I Tim. V, 23); alioquin perniciose docebat, ut propter salutem corporis fieret in animo damnum virtutis: sed quia poterat ea virtute salva fieri quod monebat, ita relaxata est corpori utilitas bibendi, ut maneret in animo habitus continendi. Ipse est enim habitus, quo aliquid agitur, cum opus est; cum autem non agitur, potest agi, sed non opus est. Hunc habitum circa continentiam quae fit a concubitu non habent illi quibus dicitur, Si se non continent, nubant (I Cor. VII, 9). Hunc vero habent quibus dicitur, Qui potest capere, capiat (Matth. XIX, 12). Sic usi sunt perfecti animi bonis terrenis ad aliud necessariis per hunc habitum continentiae, quo eis non obligarentur, et quo possent eis etiam non uti, si non opus esset. Nec quisquam eis bene utitur, nisi qui et non uti potest. Multi quidem facilius se abstinent ut non utantur, quam temperent ut bene utantur: nemo tamen eis potest sapienter uti, nisi qui potest et continenter non uti. Ex hoc habitu et Paulus dicebat, Scio et abundare et penuriam pati (Philipp. IV, 12). Penuriam quippe pati, quorumcumque hominum est; sed scire penuriam pati, magnorum est. Sic et abundare quis non potest? scire autem et abundare, non nisi eorum est quos abundantia non corrumpit.
26. Verum ut apertius intelligatur quomodo sit virtus in habitu, etiamsi non sit in opere, loquor de exemplo de quo nullus dubitat catholicorum Christianorum. Dominus enim noster Jesus Christus, quod in veritate carnis esurierit ac sitierit, manducaveri et biberit, nullus ambigit eorum qui ex ejus Evangelio fideles sunt. Num igitur non erat in illo continentiae virtus a cibo et potu, quanta erat in Joanne Baptista? Venit enim Joannes non manducans neque bibens; et dixerunt, Daemonium habet: venit Filius hominis et manducans et bibens; et dixerunt, Ecce vorax et potator vini , amicus publicanorum et peccatorum. Numquid non talia dicuntur in domesticos ejus, patres nostros, ex alio genere utendi terrenis quantum ad concubitum pertinet: Ecce homines libidinosi et immundi, amatores feminarum et lasciviarum? Et tamen sicut in illo illud non erat verum; quamvis verum esset, quod non sicut Joannes abstineret a manducando et bibendo; ipse enim apertissime verissimeque ait, Venit Joannes non manducans, neque bibens; venit Filius hominis manducans et bibens: sic nec hoc in illis patribus verum est; quamvis venerit modo Apostolus Christi non conjugatus nec generans, quem dicant Pagani, Magus erat; venerit autem tunc Propheta Christi nuptias faciens et filios procreans, quem dicant Manichaei, Mulierosus erat: Et justificata est, inquit, sapientia a filiis suis (Matth. XI, 18, 19). Quod Dominus ibi subjecit, cum de Joanne ac de se illa dixisset: Justificata est, inquit, sapientia a filiis suis. Qui vident continentiae virtutem in habitu animi semper esse debere, in opere autem pro rerum ac temporum opportunitate manifestari: sicut virtus patientiae sanctorum martyrum in opere apparuit, caeterorum vero aeque sanctorum in habitu fuit. Quocirca sicut non est impar meritum patientiae in Petro qui passus est, et in Joanne qui passus non est: sic non est impar meritum continentiae in Joanne qui nullas expertus est nuptias , et in Abraham qui filios generavit. Et illius enim caelibatus, et illius connubium pro temporum distributione Christo militarunt: sed continentiam Joannes et in opere, Abraham vero in solo habitu habebat.