CAPUT II.

2. De propagatione filiorum, si homo non peccasset, diversae sententiae. Nec nunc opus est ut scrutemur, et in ea quaestione definitam sententiam proferamus, unde primorum hominum proles posset existere, quos benedixerat Deus, dicens, Crescite, et multiplicamini, et implete terram, si non peccassent; cum mortis conditionem corpora eorum peccando meruerint, nec esse concubitus nisi mortalium corporum possit. Plures enim de hac re sententiae diversaeque exstiterunt; et si examinandum sit, veritati  divinarum Scripturarum quaenam earum potissimum congruat, prolixae disputationis negotium  est. Sive ergo sine coeundi complexu alio aliquo modo, si non peccassent, habituri essent filios ex munere omnipotentissimi Creatoris, qui potuit etiam ipsos sine parentibus condere, qui potuit carnem Christi in utero virginali formare, et ut etiam ipsis infidelibus loquar, qui potuit apibus prolem sine concubitu dare: sive ibi multa mystice ac figurate dicta sint, aliterque sit intelligendum quod scriptum est, Implete terram, et dominamini ejus (Gen. I, 28), id est, ut plenitudine et perfectione vitae ac potestatis id fieret, ut ipsum quoque incrementum et multiplicatio qua dictum est, Crescite, et multiplicamini, provectu mentis et copia virtutis intelligatur, sicut in Psalmo positum est, Multiplicabis me in anima mea virtute  (Psal. CXXXVII, 3); nec data sit homini prolis ista successio, nisi posteaquam causa peccati, futura erat in morte decessio: sive corpus non spirituale illis hominibus, sed primo animale factum erat, ut obedientiae merito postea fieret spirituale, ad immortalitatem capessendam, non post mortem, quae invidia diaboli intravit in orbem terrarum (Sap. II, 24) et facta est poena peccati; sed per illam commutationem quam significat Apostolus, ubi ait, Deinde nos viventes qui reliqui sumus, simul cum illis rapiemur in nubibus in obviam Christo in aera (I Thess. IV, 16): ut illa corpora primi conjugii et mortalia fuisse intelligamus prima conformatione, et tamen non moritura nisi peccassent, sicut minatus erat Deus: tanquam si vulnus minaretur, quia vulnerabile corpus erat; quod tamen non accidisset, nisi fieret quod ille vetuisset. Ita ergo possent etiam per concubitum talium corporum generationes subsistere, quae usque ad certum modum,  haberent incrementum, nec vergerent tamen in senium; aut usque in senium , nec tamen in mortem, donec illa benedictionis multiplicatione terra impleretur. Si enim vestibus Israelitarum praestitit Deus per annos quadraginta sine ullo detrimento proprium statum (Deut. XXIX, 5); quanto magis praestaret corporibus obedientium praecepto suo felicissimum quoddam temperamentum certi status, donec in melius converterentur, non morte hominis qua corpus ab anima deseritur, sed beata commutatione a mortalitate ad immortalitatem, ab animali ad spiritualem qualitatem!

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal