CAPUT XI.

12. Usus contra naturam exsecrabilior in uxore, quam in meretrice. Innuptarum amplior sanctitas commendata, non negata sanctitas nuptarum. Nam cum ille naturalis usus, quando prolabitur ultra pacta nuptialia, id est, ultra propagandi necessitatem, venialis sit in uxore, in meretrice damnabilis; iste qui est contra naturam, exsecrabiliter fit in meretrice, sed exsecrabilius in uxore. Tantum valet ordinatio Creatoris et ordo creaturae, ut in rebus ad utendum concessis, etiam cum modus exceditur, longe sit tolerabilius, quam in eis  quae concessa non sunt, vel unus vel rarus excessus. Et ideo in re concessa immoderatio conjugis, ne in rem non concessam libido prorumpat, toleranda est. Hinc est etiam quod longe minus peccat quamlibet assiduus ad uxorem, quam vel rarissimus ad fornicationem. Cum vero vir membro mulieris non ad hoc concesso uti voluerit, turpior est uxor si in se, quam si in alia fieri permiserit. Decus ergo conjugale est castitas procreandi, et reddendi carnalis debiti fides: hoc est opus nuptiarum, hoc ab omni crimine defendit Apostolus dicendo, Et si acceperis uxorem, non peccasti: et si nupserit virgo, non peccat; et, Quod vult faciat; non peccat, si nubat. Exigendi autem debiti ab alterutro sexu immoderatior progressio, propter illa quae supra dixit, conjugibus secundum veniam conceditur.

13. Quod ergo ait, Quae innupta est, cogitat ea quae sunt Domini, ut sit sancta et corpore et spiritu, non sic accipiendum est, ut putemus non esse sanctam corpore christianam conjugem castam. Omnibus quippe fidelibus dictum est, Nescitis quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus sancti, quem habetis a Deo (I Cor. VI, 19). Sancta sunt ergo etiam corpora conjugatorum, fidem sibi et Domino servantium. Cui sanctitati cujuslibet eorum, nec infidelem conjugem obsistere, sed potius sanctitatem uxoris prodesse infideli viro, aut sanctitatem viri prodesse infideli uxori, idem apostolus testis est, dicens, Sanctificatus est enim vir infidelis in uxore , et sanctificata est mulier infidelis in fratre (Id. VII, 14). Proinde illud dictum est secundum ampliorem sanctitatem innuptarum quam nuptarum, cui merces etiam debetur amplior secundum quod isto bono illud est melius: quia et hoc solum cogitat , quomodo  placeat Domino. Neque enim femina fidelis, servans pudicitiam conjugalem, non cogitat quomodo placeat Domino, sed utique minus; quia cogitat etiam quae sunt mundi, quomodo placeat viro. Hoc enim de illis dicere voluit, quod  possunt habere quodam modo de necessitate connubii, ut cogitent quae sunt mundi, quomodo placeant viris suis.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal