CAPUT XIV.

16. Uti concubina propter filios majus peccatum, quam uxore uti propter incontinentiam. Itaque si forte, quod utrum fieri possit ignoro, magisque fieri non posse existimo; sed tamen si forte ad tempus adhibita concubina filios solos ex eadem commixtione quaesiverit: nec sic ista conjunctio vel earum nuptiis praeponenda est, quae veniale illud operantur. Quid enim sit nuptiarum, considerandum est, non quid sit nubentium et immoderatius nuptiis utentium. Neque enim si agris inique ac perperam invasis ita quisque utatur, ut ex eorum fructibus largas eleemosynas faciat, ideo rapinam justificat: neque si alius ruri paterno vel juste quaesito avarus incumbat, ideo culpanda est juris civilis regula, qua possessor legitimus factus est. Nec tyrannicae factionis perversitas laudabilis erit, si regia clementia tyrannus subditos tractet; nec  vituperabilis ordo regiae potestatis, si rex crudelitate tyrannica saeviat. Aliud est namque injusta potestate juste velle uti, et aliud est justa potestate injuste uti. Ita nec concubinae ad tempus adhibitae, si filiorum causa concumbant, justum faciunt concubinatum suum; nec conjugatae, si cum maritis lasciviant, nuptiali ordini crimen imponunt.

17. Posse sane fieri nuptias ex male conjunctis, honesto postea placito consequente, manifestum est.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal