- Tabla de Contenidos
- S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI DE BONO CONJUGALI LIBER UNUS .
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
CAPUT XVIII.
21. Sacramentum nuptiarum nunc ad unum virum et ad unam uxorem redactum. Episcopum nisi unius uxoris virum ordinare non licet. Sed quoniam ex multis animis una civitas futura est habentium animam unam et cor unum in Deum (Act. IV, 32); quae unitatis nostrae perfectio post hanc peregrinationem futura est, ubi omnium cogitationes nec latebunt invicem, nec inter se in aliquo repugnabunt: propterea Sacramentum nuptiarum temporis nostri sic ad unum virum et unam uxorem redactum est, ut Ecclesiae dispensatorem non liceat ordinare, nisi unius uxoris virum (I Tim. III, 2, et Tit. I, 6). Quod acutius intellexerunt, qui nec eum qui catechumenus vel paganus habuerit alteram, ordinandum esse censuerunt . De Sacramento enim agitur, non de peccato. Nam in Baptismo peccata omnia dimittuntur. Sed qui dixit, Si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo, non peccat; et, Quod vult faciat, non peccat, si nubat (I Cor. VII, 28, 36): satis declaravit nuptias nullum esse peccatum. Propter Sacramenti autem sanctitatem, sicut femina etiamsi catechumena fuerit vitiata, non potest post Baptismum inter Dei virgines consecrari; ita non absurde visum est eum qui excessit uxorum numerum singularem, non peccatum aliquod commisisse, sed normam quamdam Sacramenti amisisse; non ad vitae bonae meritum, sed ad ordinationis ecclesiasticae signaculum necessariam. Ac per hoc sicut plures uxores antiquorum patrum significaverunt futuras nostras ex omnibus gentibus Ecclesias uni viro subditas Christo: ita noster antistes unius uxoris vir significat ex omnibus gentibus unitatem uni viro subditam Christo; quae tunc perficietur, cum revelaverit occulta tenebrarum, et manifestaverit cogitationes cordis, ut tunc laus sit unicuique a Deo (I Cor. IV, 5). Nunc autem sunt manifestae, sunt latentes dissensiones , etiam salva charitate, inter eos qui unum et in uno futuri sunt: quae tunc utique nullae erunt. Sicut ergo Sacramentum pluralium nuptiarum illius temporis significavit futuram multitudinem Deo subjectam in terrenis omnibus gentibus; sic Sacramentum nuptiarum singularum nostri temporis significat unitatem omnium nostrum subjectam Deo futuram in una coelesti civitate. Itaque sicut duobus pluribusve servire, sic a viro vivo in alterius transire connubium, nec tunc licuit, nec nunc licet, nec unquam licebit. Apostatare quippe ab uno Deo, et ire in alterius adulterinam superstitionem, semper est malum. Nec causa ergo numerosioris prolis fecerunt sancti nostri, quod Cato dicitur fecisse Romanus , ut traderet vivus uxorem etiam alterius domum filiis impleturam. In nostrarum quippe nuptiis plus valet sanctitas Sacramenti, quam fecunditas uteri.
22. Si ergo et illi qui propter solam generationem, propter quam sunt institutae nuptiae, conjunguntur, non comparantur patribus, multo aliter ipsos filios quam isti quaerentibus; quandoquidem filium immolare jussus Abraham, intrepidus ac devotus, quem de tanta desperatione susceperat, unico non pepercit, nisi eo prohibente manum deponeret, quo jubente levaverat (Gen. XXII, 12).