- Tabla de Contenidos
- S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI DE BONO CONJUGALI LIBER UNUS .
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
CAPUT XVII.
19. Nubentes hujus temporis non conferendi nubentibus sanctis primi temporis. Uni viro plures uxores habere aliquando licuit, nunquam uni feminae plures viros. Quotquot ergo nunc sunt quibus dicitur, Si se non continent, nubant (Id. VII, 9); non comparandae sunt tunc etiam nubentibus sanctis. Ipsae quidem nuptiae in omnibus gentibus eadem sunt filiorum procreandorum causa, qui qualeslibet postea fuerint, ad hoc tamen institutae sunt nuptiae, ut ordinate honesteque nascantur. Sed homines qui se non continent, tanquam ascendunt in nuptias gradu honestatis: qui autem se sine dubio continerent, si hoc illius temporis ratio permisisset, quodam modo descenderunt in nuptias gradu pietatis. Ac per hoc quamvis utrorumque nuptiae in quantum nuptiae sunt, quia procreandi causa sunt, aequaliter bonae sint, hi tamen homines conjugati illis hominibus conjugatis non sunt comparandi. Habent enim isti quod illis propter honestatem nuptiarum, quamvis ad nuptias non pertineat, secundum veniam concedatur; id est, progressum illum qui excedit generandi necessitatem , quod illi non habebant. Sed neque hi, si qui forte nunc inveniuntur, qui non quaerunt in connubio nec appetunt, nisi propter quod institutae sunt nuptiae, coaequari possunt illis hominibus. In istis enim carnale est ipsum desiderium filiorum; in illis autem spirituale erat, quia sacramento illius temporis congruebat. Nunc quippe nullus pietate perfectus filios habere nisi spiritualiter quaerit: tunc vero ipsius pietatis erat operatio, etiam carnaliter filios propagare; quia illius populi generatio nuntia futurorum erat, et ad dispensationem propheticam pertinebat.
20. Ideoque non sicut uni viro etiam plures habere licebat uxores, ita uni feminae plures viros, nec prolis ipsius causa, si forte illa parere posset, ille generare non posset. Occulta enim lege naturae amant singularitatem quae principantur: subjecta vero non solum singula singulis, sed si ratio naturalis vel socialis admittit, etiam plura uni non sine decore subduntur. Neque enim sic habet unus servus plures dominos, quomodo plures servi unum dominum. Ita duobus seu pluribus maritis vivis nullam legimus servisse sanctarum; plures autem feminas uni viro legimus , cum gentis illius societas sinebat, et temporis ratio suadebat: neque enim contra naturam nuptiarum est. Plures enim feminae ab uno viro fetari possunt; una vero a pluribus non potest (haec est principiorum vis ): sicut multae animae uni Deo recte subduntur. Ideoque non est verus Deus animarum nisi unus, una vero anima per multos falsos deos fornicari potest, non fecundari.