CAPUT XXII.

27. Continentia in antiquis habitu, nunc autem opere tenenda. Jovinianistarum percontatio exploditur. Illo itaque tempore cum et lex, dies Patriarcharum subsequens, maledictum dixit, qui non excitaret semen in Israel (Deut. XXV, 5-10), et qui poterat non promebat, sed tamen habebat. Ex quo autem venit plenitudo temporis (Galat. IV, 4), ut diceretur, Qui potest capere, capiat; ex illo usque adhuc, et deinceps usque in finem, qui habet operatur; qui operari noluerit, non se habere mentiatur. Ac per hoc ab eis qui corrumpunt bonos mores colloquiis malis (I Cor. XV, 33), inani et vana versutia dicitur homini christiano continenti et nuptias recusanti,  Tu ergo melior quam Abraham? Quod ille cum audierit, non perturbetur; nec audeat dicere, Melior, nec a proposito delabatur: illud enim non vere dicit, hoc non recte facit. Sed dicat, Ego quidem non sum melior quam Abraham, sed melior est castitas caelibum quam castitas nuptiarum: quarum Abraham unam habebat in usu, ambas in habitu. Caste quippe conjugaliter vixit: esse autem castus sine conjugio potuit, sed tunc non oportuit. Ego vero facilius non utor nuptiis quibus est usus Abraham, quam sic utar nuptiis quemadmodum est usus Abraham: et ideo melior sum illis qui per animi incontinentiam non possunt quod ego, non illis qui propter temporis differentiam non fecerunt quod ego. Quod enim ego nunc ago, melius illi egissent, si tunc agendum esset: quod autem illi egerunt, sic ego non agerem, et si nunc agendum esset. Aut si talem se iste sentit et novit, ut salva et permanente in habitu animi sui virtute continentiae, si ad usum nuptiarum ex aliquo religionis officio descendisset, talis maritus et talis pater esset, qualis fuit Abraham; audeat plane respondere illi captioso interrogatori, et dicere, Non sum quidem melior quam Abraham, in hoc duntaxat genere continentiae, qua ille non carebat, etsi non apparebat; sed sum talis, non aliud habens, sed aliud agens. Dicat plane ista: quia et si voluerit gloriari, non erit insipiens; veritatem enim dicit. Si autem parcit, ne quis eum existimet super id quod eum videt, aut audit aliquid ex illo (II Cor. XII, 6); auferat a persona sua nodum quaestionis, et non de homine, sed de re ipsa respondeat, et dicat, qui tantum potest, talis est qualis fuit Abraham. Potest autem fieri ut minor sit continentiae virtus in animo ejus qui non utitur nuptiis, quibus est usus Abraham: sed tamen major est , quam in animo ejus qui propterea tenuit conjugii castitatem, quia non potuit ampliorem. Sic et femina innupta, quae cogitat ea quae sunt Domini, ut sit sancta et corpore et spiritu (I Cor. VII, 34), cum audierit impudentem illum percontatorem dicentem, Tu ergo melior quam Sara? respondeat, Ego melior sum, sed iis quae virtute hujus continentiae carent, quod de Sara non credo: fecit ergo illa cum ista virtute quod illi tempori congruebat, a quo ego sum immunis, ut in meo etiam corpore appareat quod illa in animo conservabat.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal