- Tabla de Contenidos
- S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI DE BONO CONJUGALI LIBER UNUS .
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
CAPUT XII.
14. Nuptas non cogitantes nisi quomodo placeant Deo perraras esse. Quod utrum de omnibus nuptis dixerit, an de talibus quales ita multae sunt, ut pene omnes putari possint, non immerito dubitatur. Neque enim et illud quod de innuptis ait, Quae innupta est, cogitat ea quae sunt Domini, ut sit sancta et corpore et spiritu, ad omnes innuptas pertinet; cum sint quaedam viduae mortuae, quae in deliciis vivunt (I Tim. V, 6). Verumtamen quod attinet ad quamdam distinctionem et quasi proprietatem innuptarum atque nuptarum; sicut nimium detestanda est, quae continens a nuptiis, id est a re concessa, non continet a delictis, vel luxuriae, vel superbiae, vel curiositatis et verbositatis: ita rara nupta est, quae in ipso quoque obsequio conjugali non cogitat nisi quomodo placeat Deo, ornando se, non intortis crinibus, aut auro et margaritis et veste pretiosa, sed quod decet mulieres promittentes pietatem per bonam conversationem (Id. II, 9 et 10). Talia quippe conjugia Petrus quoque apostolus praecipiendo describit: Similiter, inquit, mulieres obaudientes maritis suis; ut et si qui non credunt verbo, per mulierum conversationem sine loquela lucrifieri possint, videntes timorem et castam conversationem vestram: ut sint non quae a foris ornantur capillorum incrispationibus, aut circumdatae auro, aut veste decora; sed ille absconditus cordis vestri homo in illa perpetuitate quieti et modesti spiritus, qui et apud Dominum locuples est. Nam sic quaedam sanctae mulieres quae in Dominum sperabant, ornabant se, obsequentes viris suis; quomodo Sara obaudiebat Abrahae, dominum illum vocans; cujus factae estis filiae benefacientes, et non timentes ullum vanum timorem. Viri simili ratione concordes et caste viventes cum uxoribus vestris, et tanquam vasi infirmiori et subjecto tribuite honorem, quasi cohaeredibus gratiae, et videte ne impediantur orationes vestrae (I Petr. III, 1-7). Itane vero conjugia talia non cogitant ea quae sunt Domini, quomodo placeant Domino? Sed perrara sunt. Quis negat? et in ipsa raritate pene omnes qui tales sunt, non ut tales essent conjuncti sunt, sed jam conjuncti tales facti sunt.