CAPUT VII.

Foedus nuptiale separatione conjugum non fit irritum. An dimissa adultera liceat alteram ducere. Uxorem superducere vetitum more Romano. Divortio lex foederis nuptialis non aboletur inter Christianos. Sed quia illa continentia meriti amplioris est, reddere vero debitum conjugale, nullius est criminis, exigere autem ultra generandi necessitatem, culpae venialis, fornicari vero vel moechari, puniendi criminis; cavere debet charitas conjugalis, ne dum sibi quaerit unde amplius honoretur, conjugi faciat unde damnetur. Qui enim dimittit uxorem suam, excepta causa fornicationis, facit eam moechari (Matth. V, 32). Usque adeo foedus illud initum nuptiale cujusdam sacramenti res est, ut nec ipsa separatione irritum fiat: quandoquidem vivente viro, et a quo relicta est, moechatur, si alteri nupserit; et ille hujus mali causa est qui reliquit.

7. Miror autem si quemadmodum licet dimittere adulteram uxorem, ita liceat ea dimissa alteram ducere. Facit enim de hac re sancta Scriptura difficilem nodum, dicente Apostolo, ex praecepto Domini mulierem a viro non debere discedere; quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari (I Cor. VII, 10, 11): cum recedere utique et manere innupta, nisi ab adultero viro non debeat, ne recedendo ab eo qui adulter non est, faciat eum moechari. Reconciliari autem viro vel tolerando, si se ipsa  continere non potest, vel correcto, forsitan juste potest. Quomodo autem viro possit esse licentia ducendae alterius, si adulteram reliquerit, cum mulieri non sit nubendi alteri, si adulterum reliquerit, non video. Quae si ita sunt, tantum valet illud sociale vinculum conjugum, ut cum causa procreandi colligetur, nec ipsa causa procreandi solvatur. Possit  enim homo dimittere sterilem uxorem, et ducere de qua filios habeat: et tamen non licet; et nostris quidem jam temporibus ac more Romano, nec superducere, ut amplius habeat quam unam vivam: et utique relicta adultera vel relicto adultero possent plures nasci homines, si vel illa alteri nuberet, vel ille alteram duceret. Quod tamen si non licet, sicut divina regula praescribere videtur; quem non faciat intentum, quid sibi velit tanta firmitas vinculi conjugalis? Quod nequaquam puto tantum valere potuisse, nisi alicujus rei majoris ex hac infirma mortalitate hominum quoddam sacramentum adhiberetur, quod deserentibus hominibus atque id dissolvere cupientibus, inconcussum illis maneret ad poenam. Siquidem interveniente divortio non aboletur illa confoederatio nuptialis: ita ut sibi conjuges sint, etiam separati; cum illis autem adulterium committant, quibus fuerint etiam post  suum repudium copulati, vel illa viro, vel ille mulieri. Nec tamen nisi in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus (Psal. XLVII, 2), talis est causa cum uxore.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal