- Tabla de Contenidos
- S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI DE BONO CONJUGALI LIBER UNUS .
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
CAPUT X.
10. Objectio contra continentiam. Nunc ii soli conjugari debent, qui se non continent. Nuptias non esse peccatum. Nuptialis concubitus solus ille est qui fit causa generandi. Sed novi qui murmurent: Quid si, inquiunt, omnes homines velint ab omni concubitu continere; unde subsistet genus humanum? Utinam omnes hoc vellent, duntaxat in charitate de corde puro et conscientia bona et fide non ficta (I Tim. I, 5): multo citius Dei civitas compleretur, et acceleraretur terminus saeculi. Quid enim aliud hortari apparet Apostolum, ubi ait, cum inde loqueretur, Vellem omnes esse sicut me ipsum? Aut illo loco: Hoc autem dico, fratres: tempus breve est; reliquum est ut et hi qui habent uxores, tanquam non habentes sint; et qui flent, tanquam non flentes; et qui gaudent, tanquam non gaudentes; et qui emunt, tanquam non ementes; et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur: praeterit enim figura hujus mundi. Volo vos sine sollicitudine esse. Deinde subjungit: Qui sine uxore est, cogitat ea quae sunt Domini, quomodo placeat Domino. Qui autem matrimonio conjunctus est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat uxori. Et divisa est mulier innupta et virgo : quae innupta est, sollicita est ea quae sunt Domini, ut sit sancta et corpore et spiritu; quae autem nupta est, sollicita est quae sunt mundi, quomodo placeat viro. Unde mihi videtur hoc tempore solos eos qui se non continent, conjugari oportere, secundum illam ejusdem apostoli sententiam: Quod si se non continent, nubant; melius est enim nubere quam uri.
11. Nec ipsis tamen peccatum sunt nuptiae, quae si in comparatione fornicationis eligerentur, minus peccatum essent quam fornicatio, sed tamen peccatum essent. Nunc autem quid dicturi sumus adversus evidentissimam vocem Apostoli dicentis: Quod vult faciat; non peccat, sinubat; et, Si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo, non peccat (I Cor. VII, 7, 28-36). Hinc certe jam dubitare fas non est nuptias non esse peccatum. Non itaque nuptias secundum veniam concedit Apostolus: nam quis ambigat absurdissime dici non eos peccasse quibus venia datur? Sed illum concubitum secundum veniam concedit, qui fit per incontinentiam, non sola causa procreandi, et aliquando nulla causa procreandi; quem nuptiae non fieri cogunt, sed ignosci impetrant: si tamen non ita sit nimius, ut impediat quae seposita esse debent tempora orandi, nec immutetur in eum usum qui est contra naturam, de quo Apostolus tacere non potuit, cum de corruptelis nimiis immundorum et impiorum hominum loqueretur (Rom. I, 26, 27). Concubitus enim necessarius causa generandi, inculpabilis et solus ipse nuptialis est. Ille autem qui ultra istam necessitatem progreditur, jam non rationi, sed libidini obsequitur. Et hunc tamen non exigere,sed reddere conjugi, ne fornicando damnabiliter peccet, ad personam pertinet conjugalem. Si autem ambo tali concupiscentiae subiguntur, rem faciunt non plane nuptiarum. Verumtamen si magis in sua conjunctione diligunt quod honestum, quam quod inhonestum est, id est, quod est nuptiarum, quam id quod non est nuptiarum, hoc eis auctore Apostolo secundum veniam conceditur: cujus delicti non habent hortatrices nuptias, sed deprecatrices, si Dei misericordiam non a se avertant, vel non abstinendo quibusdam diebus ut orationibus vacent, et per hanc abstinentiam sicut per jejunia commendent preces suas, vel immutando naturalem usum in eum usum qui est contra naturam, quod damnabilius fit in conjuge.