- Tabla de Contenidos
- S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI DE BONO CONJUGALI LIBER UNUS .
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
CAPUT XV.
Connubium non posse dissolvi ob sterilitatem. An liceat uxoris voluntate aliam adhibere ut communes filii nascantur, non audet definire. Semel autem initum connubium in civitate Dei nostri, ubi etiam ex prima duorum hominum copula quoddam sacramentum nuptiae gerunt, nullo modo potest nisi alicujus eorum morte dissolvi. Manet enim vinculum nuptiarum, etiamsi proles, cujus causa initum est, manifesta sterilitate non subsequatur: ita ut jam scientibus conjugibus non se filios habituros, separare se tamen vel ipsa causa filiorum atque aliis copulare non liceat. Quod si fecerint, cum eis quibus se copulaverint, adulterium committunt, ipsi autem conjuges manent. Plane uxoris voluntate adhibere aliam, unde communes filii nascantur unius commixtione ac semine, alterius autem jure ac potestate, apud antiquos patres fas erat: utrum et nunc fas sit, non temere dixerim. Non est enim nunc propagandi necessitas, quae tunc fuit, quando et parientibus conjugibus alias propter copiosiorem posteritatem superducere licebat, quod nunc certe non licet. Nam tantum affert opportunitatis ad aliquid juste agendum seu non agendum temporum secreta distinctio, ut nunc melius faciat, qui nec unam duxerit, nisi se continere non possit. Tunc autem etiam plures inculpabiliter ducebant, et qui se multo facilius continere possent, nisi aliud pietas illo tempore postularet. Sicut enim sapiens et justus, qui jam concupiscit dissolvi et esse cum Christo, et hoc magis optimo delectatur (Philipp. I, 23), jam non hic vivendi cupiditate, sed consulendi officio sumit alimentum, ut maneat in carne, quod necessarium est propter alios: sic misceri feminis jure nuptiarum officiosum fuit tunc sanctis viris, non libidinosum.