- Tabla de Contenidos
- S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI DE BONO CONJUGALI LIBER UNUS .
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
CAPUT XIX.
An saltem continentes nostri comparandi sint antiquis sanctis conjugatis. Restat ut videamus utrum saltem continentes nostri conjugatis illis patribus comparandi sint; nisi forte jam isti praeferendi sunt eis, quibus nondum quos conferamus invenimus. Majus enim bonum erat in illorum nuptiis, quam est bonum proprium nuptiarum, cui procul dubio bonum continentiae praeferendum est; quia non tali officio quaerebant illi filios ex nuptiis, quali ducuntur isti, ex quodam sensu naturae mortalis successionem decessioni requirentis . Quod quisquis bonum negat, ignorat Deum omnium bonorum a coelestibus usque ad terrena, ab immortalibus usque ad mortalia creatorem. Hoc autem sensu generandi nec bestiae penitus carent, et maxime alites, quarum in promptu est cura nidificandi, et quaedam conjugiorum similitudo ad simul procreandum atque nutriendum. Sed illi homines istum naturae mortalis affectum, cujus in suo genere castitas accedente Dei cultu, sicut quidam intellexerunt, in tricenario fructu ponitur , longe sanctiore mente superabant, qui de suis nuptiis filios propter Christum quaerebant, ad genus ejus secundum carnem distinguendum ab omnibus gentibus: sicut Deo disponere placuit, ut hoc prae caeteris ad eum prophetandum valeret, quod praenuntiabatur ex quo etiam genere et ex qua gente esset in carne venturus. Valde ergo nostrorum fidelium castis nuptiis amplius bonum erat, quod pater Abraham in suo femore noverat, cui manum subdere famulum jussit, ut de uxore quae a filio esset ducenda juraret (Gen. XXIV, 2-4). Ponens enim manum sub femore hominis, et jurans per Deum coeli, quid aliud significabat, nisi in ea carne, quae ex illo femore originem duceret, Deum coeli esse venturum? Bonum ergo sunt nuptiae, in quibus tanto meliores sunt conjugati, quanto castiores ac fideliores Deum timent, maxime si filios quos carnaliter desiderant, etiam spiritualiter nutriant.